< 出埃及記 9 >
1 上主對梅瑟說:「你去見法朗,向他說:上主希伯來人的天主這樣說:你應放走我的百姓,叫他們去崇拜我。
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
Quod si adhuc renuis, et retines eos,
3 看,上主的手必用一種嚴厲的瘟疫加在你田野間的一切牲畜:就是馬、驢、駱駝、牛、羊身上。
ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
4 上主要分清以色列子民的牲畜和埃及人的牲畜,凡是以色列子民的,一個也不死。
Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
5 上主規定了時間說:明天上主要在此地實行這事。」
Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
6 第二天上主便作了這事。埃及人的牲畜完全死了,但以色列子民的,一個也沒有死。
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
7 法朗打發人去看,果然以色列子民的牲畜,連一個也沒有死。但是法朗仍然心硬,不肯放走百姓。第六災、膿瘡
Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
8 上主又對梅瑟和法郎說:「你們滿手抓把爐灰,梅瑟要在法朗眼前向天揚起。
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
9 這灰要在埃及全國變成塵土,使全埃及國的人和牲畜身上生出紅疹和膿瘡。」
Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.
10 他們就取了爐灰站在法朗面前;梅瑟將灰向天揚起,人和牲畜身上便起了紅疹和膿瘡。
Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:
11 巫士們因為生了瘡,不能站在梅瑟面前,因為巫士和一切埃及人身上都生了瘡。
nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.
12 上主使法朗心硬,法朗仍不肯聽梅瑟和法郎的話,正如上主向梅瑟說過。第七災、冰雹
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13 上主對梅瑟說:「明天早晨你去見法朗,向他說:上主,希伯來人的天主這樣說:你要放走我的百姓,使他們去崇拜我。
Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
14 因為這一次我要使我的一切災禍降到你、你的臣僕和你的人民身上,為叫你知道全世界上沒有相似我的。
Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
15 現在如果我伸手用瘟疫打擊你和你的人民,你早已從地上消滅了。
Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
16 我所以保留你的原故,是為叫你看見我的能力,向全世界傳揚我的名。
Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
18 看我明天此時要降下可怕的冰雹,是埃及建國以來直到現在所未有過的。
En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
19 所以你快派人把你的牲畜和田野間的一切,帶到安全地方,因為凡在田野間的人和牲畜而不聚到屋內的,冰雹必降在他們身上,將他們砸死。」
Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
20 法朗臣僕中凡害怕上主的話的,就叫自己的奴僕和牲畜逃避到家中;
Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:
21 那不把上主的話放在心上的,就將奴僕和牲畜捨在田間。
qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
22 上主對梅瑟說:「向天伸開你的手,使冰雹降在埃及全國,降在人和牲畜身上,降在埃及國內田野間的植物上。」
Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.
23 梅瑟把他的棍杖向天一伸,上主便叫打雷,下雹,閃電打在地上。上主使冰雹降在埃及地時,
Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.
24 冰雹和冰雹中夾雜著不停的閃電,情形極其可怕,是全埃及國自從有人民以來所沒有過的。
Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
25 冰雹把埃及全境,田野間所有的一切,連人和生畜都打死了,打壞了田野間的一切蔬菜,打斷了郊野間的一切樹木;
Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
27 法朗打發人召梅瑟和亞郎來,對他們說:「這次我犯了罪,上主是正義的,我和我的人民都有罪過。
Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
28 請你祈求上主! 天主的雷和冰雹已夠受了;我決放走你們,你們不要再留在這裏。」
Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
29 梅瑟回答他說「我出城後,就向上主伸手,雷必會停止,冰雹也不再降下,為叫你知道,大地是屬於上主的。
Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
30 但是我知道,你和你的臣僕,仍不敬畏上主天主。」
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
31 麻和大麥都被打壞,因為大麥已經吐穗,麻也開花,
Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:
triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.
33 梅瑟離開法朗出了城,向上主伸手,雷和雹就停止了,雨也不往地上下了。
Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
34 法朗見雨、雹、雷都停止了,又再犯罪,他和他的臣僕又心硬了。
Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:
35 法朗更加心硬,不肯放走以色列子民,正如上主藉梅瑟所說的。
et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.