< 出埃及記 38 >

1 用皂莢木做了全燔祭壇,長五肘,寬五肘,方形,高三肘。
Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:
2 在祭壇四角上做了四翹角,四翹角由祭壇突出;祭壇包上了銅。
cuius cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.
3 以後做了祭壇的一切用具:盆、、盤、肉叉和火盆:這一切用具是銅做的。
Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
4 為祭壇做了一架銅格子,好像網的製法,安在祭壇下方的圍腰下,直到祭壇半腰。
Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,
5 又鑄了四個環子,安在銅格子的四角上,為穿杠桿用。
fusis quattuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:
6 用皂莢木做了杠桿,包了銅。
quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis:
7 把杠桿穿入祭壇兩側的環子內,好抬祭壇;祭壇是用木板做的,中心是空的。
induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulatis, et intus vacuum.
8 又用在會幕門口服務的婦女所用的銅鏡,做了銅盆以及盆座。庭院
Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.
9 築了庭院:為向陽的一面,即南面,用捻的細麻做了帷幔,共一百肘,
Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
10 柱子二十根,銅卯座二十個;柱鉤和橫棍是銀的。
columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
11 北面的帷幔也是一百肘,柱子二十根,銅卯座二十個;柱鉤和橫棍是銀的。
Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae, basesque et capita columnarum eiusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.
12 西面的帷幔共五十肘,柱子十根,卯座十個;柱鉤和橫棍是銀的。
In ea vero plaga, quae ad Occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
13 前面,即東面,共五十肘;
Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:
14 這邊的帷幔十五肘,柱子三根,卯座三個;
e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis unum tenebant latus:
15 那邊也是如此。庭院門口的兩邊,皆有帷幔十五肘,柱子三根,卯座三個。
et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.
16 庭院四周所有的帷幔,都是用捻的細麻編成的。
Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
17 柱的卯座是銅的,柱鉤和橫棍是銀的,柱帽包上了銀;庭院所有的柱子都用銀橫棍連貫起來。
Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
18 庭院的門簾是用紫色、紅色、朱紅色的毛線和捻成的細麻編成的,寬二十肘,高五肘,與庭院的帷幔高度是相等。
Et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
19 門簾的柱子四根,銅卯座四個,銀柱鉤;柱帽包上了銀,橫棍是銀的。
Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.
20 帳棚和庭院的一切橛子是銅的。核計金銀銅的總數
Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
21 以下是為立帳棚即會幕的總賬,是照梅瑟的命令,肋末人在司祭亞郎的兒子依塔瑪爾指導下所計算的:─
Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt iuxta praeceptum Moysi in ceremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:
22 猷大支派烏黎的兒子,胡爾的孫子貝匝肋耳完成了上主吩咐梅瑟的一切;
quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iuda, Domino per Moysen iubente, compleverat,
23 與他同事的有丹支派阿希撒瑪客的兒子敖曷里雅布,他會雕刻,會設計,會用紫色、紅色、朱紅色的毛線和細麻織繡。
iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo, et bysso.
24 為建造聖所整個工程所使用的金子,即獻的金子,按聖所的衡量,共計二十九「塔冷通」零七百三十「協刻耳。」
Omne aurum quod expensum est in opere Sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram Sanctuarii.
25 會眾登記者所繳納的銀子,按聖所的衡量,共計一百「塔冷通」零一千七百七十五「協刻耳。」
Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus, et quingentis quinquaginta, armatorum.
26 凡二十歲以上來登記的,共六十萬三千五百五十人;每人繳納一「貝卡,」按聖所的衡量,合半「協刻耳。」
Fuerunt praeterea centum talenta argenti, e quibus conflatae sunt bases Sanctuarii, et introitus ubi velum pendet.
27 為鑄聖所的卯座和門簾的卯座,用了一百「塔冷通」銀子:一百卯座,用一百「塔冷通」銀子,一「塔冷通」鑄一卯座。
Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
28 用那一千七百七十五「協刻耳」銀子做了柱鉤,包了柱帽,並做了連接柱子的橫棍。
De mille autem septingentis, et septuaginta quinque fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
29 所奉獻的銅,共計七十「塔冷通」零二千四百「協刻耳。」
Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
30 用此銅做了會幕門的卯座、銅壇和壇下的銅格子,並壇的一切用具,
ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent,
31 庭院四周的卯座,庭院門口的卯座,帳棚所有的橛子,以及庭院四周所有的橛子。
et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius, et paxilli tabernaculi atque atrii, per gyrum.

< 出埃及記 38 >