< 出埃及記 13 >
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 以色列子民中,無論是人或牲畜,凡是開胎首生的,都應祝聖於我,屬於我。」
Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia.
3 梅瑟向百姓說:「你們應當記念從埃及,從為奴之家出來的這一天,因為上主在這一天用強有力的手臂,從那裡領出了你們,故此不可吃有酵的食物。
Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Hodie egredimini mense novarum frugum.
5 幾時上主領你們進了客納罕人、赫特人、阿摩黎人、希威人和耶步斯人的地方,就是他同你的祖先起誓應許給你那流奶流蜜之地,你應在這一月舉行此禮:
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
7 七天之內吃無酵餅,在你面前不可有發酵之物,在你四境之內也不可見有酵母。
Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
8 在那一天要告訴你們的兒子說:因為上主在我出埃及時,為我所行的事。
Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.
9 應把這事做你手上的記號,做你額上的記念,好使上主的法律常在你口中,因為上主用強有力的手臂,領你出了埃及。
Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.
Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
11 當上主照他起誓向你和你祖先所許的話,領你到了客納罕人的地方,將那地給了你之後,
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam:
12 你應將一切開胎首生者歸於上主;你牲畜中,凡開胎首生的牲畜,亦應歸於上主。
separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
13 凡首生的驢,應用羊贖回;你若不贖回,應打斷牠的頸項。你的子孫中,凡是長子,你應贖回。
Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
14 將來若你的兒子問你:這是什麼意思﹖你要回答他說:這是因為上主用強有力的手臂領我們出離了埃及,出離了為奴之家。
Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
15 原來法朗頑固,不釋放我們,上主就把埃及國一切首生者,不拘是人或牲畜的首生者都殺了,為此我把一切首開母胎的雄性都祭獻於上主;但首生的男孩,我卻要贖回。
Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
16 應將這事作你手上的記號,作你額上的標誌,記念上主用強有力的手臂領我們出了埃及。」往紅海進行
Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.
17 法朗放走百姓以後,天主沒有領他們走培肋舍特地的近路,因為上主想:「怕百姓遇見戰爭而後悔,再回到埃及。」
Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.
18 因此天主領百姓繞道,走向靠紅海的曠野。以色列子民都武裝著離開了埃及。
Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.
19 梅瑟也帶了若瑟的骨骸,因為若瑟曾叫以色列的兒子們起誓說:「天主必要眷顧你們,那時你們應把我的骨骸從此地帶回去。」
Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.
20 他從穌苛特起程前行,就在位於曠野邊緣的厄堂安了營。
Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
21 上主在他們前面行,白天在雲柱裏給他們領路,夜間在火柱裏光照他們,為叫他們白天黑夜都能走路:
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore.
Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.