< 傳道書 5 >

1 你往天主的殿裏去時,要小心邁步;你前去聽道,勝過愚人獻祭,因為他們只知作惡。
[Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.]
2 你不要在天主前冒然開口,你的心也不要急於發言應許,因為天主在天上,你在地下,為此你說話應當簡單。
[Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui.
3 因為夜夢由於事務繁雜,亂語出於多言。
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
4 你一向天主許願,就不可拖延償還,因為他不喜歡人怠慢;你許了願,就應速還;
Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:
5 不許願好過許而不還。
multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
6 不要放任你的口,使你陷於罪過,免得你在使者前說是「錯許了。」為何要天主因你這句話而發怒,破壞你手中的工作﹖
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
7 多夢多虛幻,多言多糊塗;你要敬畏天主。
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.]
8 你若在某省看見欺壓窮人,違犯公道和正義的事,不必對此驚奇,因為高者之上還有更高者在上鑒察,而他們之上還有更高者。
[Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;
9 國家全面的利益,在乎有一位關心農業的君王。
et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
10 愛錢的,錢不能使他滿足;愛財的,進益不能使他滿足:這也是空虛。
Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas.
11 錢財增多,消費的人也隨之增多;財主除飽享眼福外,能有什麼益處﹖
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
12 工人不論吃多吃少,總睡得甘甜;飽食的富人,卻難於安眠。
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]
13 我看見在太陽下有一件慘痛的事:財主積蓄財富,反而害了自己。
[Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
14 生意一次失敗,財產盡失:生了個兒子,手中一無所有。
Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
15 他赤身出離母胎,也照樣赤身歸去;他勞力之所得,絲毫不能帶去。
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
16 這也是一件慘痛的事:他怎樣來,也怎樣去;他操勞追風,究有什麼益處;
Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
17 況且他一生在黑暗中生活,遭受許多煩惱、疾病和悲憤的事。
cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.]
18 我所認為幸福美滿的事,是人在天主所賞的少數歲月內,有吃有喝,且享受他在太陽下一切勞碌所得的福樂,這原是他應得的一分。
[Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.
19 的確,天主賞賜人財產和富裕,叫他能享用;能取得應有的一分,能享受勞碌所得的快樂,實是天主的恩賜。
Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
20 那麼,人就不甚顧慮人生歲月的短促,因為天主以喜樂充滿了他的心。
Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]

< 傳道書 5 >