< 申命記 34 >

1 梅瑟由摩阿布曠野上了乃波山,上到耶里哥對面的丕斯加峰,上主就將全地指給他看:即由基肋阿得直到丹,
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Iericho: ostenditque ei Dominus omnem Terram Galaad usque Dan,
2 納斐塔里和厄弗辣因及默納協全地,直達西海的猶大全境,
et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram usque ad mare novissimum,
3 乃革布和棕櫚城的耶里哥山谷盆地,直到左哈爾。
et australem partem, et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.
4 上主對他說:「這就是我對亞巴郎、依撒格和雅各伯誓許說我要給你後裔的土地。我讓你親眼看見,但你不能過去。」
Dixitque Dominus ad eum: Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
5 上主的僕人梅瑟遂死在那裏,按上主所預定的,死在摩阿布地。
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, iubente Domino:
6 上主將他葬在摩阿布地,面對貝特培敖爾的一個山谷內;直到今日沒有人知道埋葬他的地方。
et sepelivit eum in valle Terrae Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem.
7 梅瑟死時,已一百二十歲;他的眼睛未花,精力也未衰退。
Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt.
8 以色列子民在摩阿布曠野哀悼了梅瑟三十日。為梅瑟舉哀的日期滿了,
Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
9 農的兒子若蘇厄,因梅瑟曾按手在他身上,充滿了智慧之神;為此,以色列子民都聽從他,全照上主向梅瑟所吩咐的去行。
Iosue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi.
10 以後在以色列中,再沒有興起一位像梅瑟一樣的先知,與上主面對面地來往;
Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
11 至於上主派他在埃及地,向法郎,和他的一切臣僕,並向他全地所行的一切神蹟和奇蹟,
in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in Terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universaeque terrae illius,
12 以及他在全以色列眼前所行的一切大能作為,和一切令人畏懼的大事,也沒有人能與他相比。
et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israel.

< 申命記 34 >