< 但以理書 2 >

1 拿步高在位第十二年,拿步高一連做了幾個夢,遂心神不寧,不能入睡。
In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.
2 於是君王下令召巫師、術士、方士和占星者前來給君王詳夢;他們前來了,站在君王前,
Praecepit ergo rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt coram rege.
3 君王對他們說:「我做了一個夢,心神不寧,急於要知道這夢的究竟。」
Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim.
4 占星者用【阿剌美語】回答君王說:「大王萬歲! 請大王給你的僕人們說出夢來,我們好給大王解釋那夢的意義。」
Responderuntque Chaldaei regi Syriace: Rex in sempiternum vive: dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.
5 君王答覆占星者說:「我是言出必行的,如果你們不告訴我那夢和夢的意義,你們必被萬刮凌遲,你們的家必成為廢墟。
Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur.
6 但若你們告知我那夢和夢的意義,你們必獲得我的禮物、賞報和崇高的尊榮;為此你們告訴我那夢和夢的意義罷! 」
Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi.
7 他們又回答說:「請大王給你的僕人們說出夢來,好讓我們給大王解釋。」
Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
8 君王回答說:「我明知你們是在想爭取時間,因為你們明知我是言出必行的;
Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
9 如果你們不告訴我那夢,為你們只有一個判決。那麼,你們是想在我面前說謊欺騙,專待時機的轉變。現在你們要告訴我那夢,好使我知道你們能為我解釋那夢的意義。」
Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini.
10 占星者在君王面前回答說:「世上沒有一個人能說出大王所問的事,從來也沒有一位君王,不論他如何偉大,有勢力,向任何巫師、術士和占星者詢問過這樣的事。
Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo.
11 大王詢問的,確是件難事,沒有誰能告訴大王,除非那不與血肉之軀同居的神祇。」
Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
12 君王因此生氣,大發雷霆,下令消滅巴比倫所有的智者。
Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
13 要殺智者的諭令發出之後,人們就搜索達尼爾和他的同伴,要將他們殺死。
Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quaerebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent.
14 君王的衛隊長阿黎約客出發,要殺巴比倫的智者之時,達尼爾機警明智地應付了他。
Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
15 達尼爾問君王的全權大臣阿黎約客說:「君王發出的諭令,為什麼這樣迫切」﹖阿黎約客遂將事情告訴了達尼爾。
Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
16 達尼爾進去要求君王給他延長限期,好為君王詳解夢兆。
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
17 然後回到家裏,把事情告訴了自己的同伴阿納尼雅、米沙耳和阿匝黎雅,
Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae sociis suis indicavit negotium:
18 要他們為這秘密事,懇求上天的大主施恩,挽救達尼爾和他的同伴與巴比倫其餘的智者,免被殺害。
ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
19 於是在夜間的神視中,這個秘密就啟示給達尼爾了;達尼爾遂讚美上天的大主,
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum caeli,
20 說:「願天主的名,從永遠直到永遠受讚美,因為智慧和能力都屬於他。
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt.
21 是他變更四時季節,是他廢黜君王,也興立君主,賜智者以智慧,賜識者以聰敏;
Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam:
22 是他啟示隱秘深奧之事,洞悉暗中的事,因為光明居於他內。
Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
23 我祖先的天主,我稱謝讚頌你,因為你賜給了我智慧和能力。我們祈求你的事,現在你已曉諭了我們,使我們知道了君王的秘密。」
Tibi Deus patrum meorum confiteor, teque laudo: quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
24 達尼爾遂去見君王委派殺戮巴比倫智者的阿黎約客,對他這樣說:「請暫且先不要殺害巴比倫的智者,帶我去見君王,我要給君王解夢。」
Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.
25 於是阿黎約客立刻引達尼爾去見君王,對君王說:「我從猶大被擄的子民中找得一人,他會給大王解夢。」
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet.
26 君王對名叫貝耳特沙匝的達尼爾說道:「你能告訴我,我所見的夢和夢的意義嗎﹖」
Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?
27 達尼爾回答君王說:「大王所問的奧秘,不是智者、術士、巫師和占卜者所能告訴大王的;
Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:
28 但是,在天上有一位啟示奧秘的大主! 他已將那日後要發生的事曉諭給大王。大王! 你在床上腦中所得的夢,所見的神視是這樣:
Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
29 大王你睡在床上忽然想到日後所要發生的事,啟示奧秘的那位,把要發生的事已曉諭給你。
Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo, quid esset futurum post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.
30 這奧秘已啟示給我,並非因為我比任何活人更有智慧,而只是為把夢兆告訴大王,叫你知道你心心中的思念。」「
Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
31 大王! 你夢見一尊巨大的立像。這尊立像異常高大,非常光輝燦爛,立在君王面前,相貌可怕。
Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
32 這尊立像,頭是純金的,胸和臂是銀的,腹和股是銅的。
Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex aere.
33 脛是鐵的,腳一部份是鐵,一部份是泥的。
tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis.
34 大王,你在觀望,忽有一塊石頭,未經手鑿即滾下,擊中了立像,把鐵泥的腳,打得粉碎;
Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos.
35 同時鐵、泥、銅、銀和金立即完全粉碎,有如夏天禾場上的糠秕,被風吹去,無蹤無影;那塊擊碎立像的石頭卻變成了一座大山,佔據了全地。」「
Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
36 夢是這樣的,現在我們要給大王解釋夢兆。
hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
37 大王! 你是王中之王,上天大主賜給了你領土、勢力、權威和尊榮,
Tu rex regum es: et Deus caeli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:
38 凡有人居住的地方,田野的走獸,天空的飛鳥,都交在你手中,由你統治這一切,你便是那屬金的頭。
et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri: volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.
39 在你以後,將興起另一個比你稍弱的國家,以後興起第三個國家,屬銅,她要統轄大地;
Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
40 相繼而來的是第四個,堅強如鐵的國家,就如鐵能粉碎擊破一切,這個國家也要如鐵粉碎擊破一切,
Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.--
41 至於你見腳和趾,一部分是泥,一部分是鐵,表示這個國家必要分裂,然而國內仍有鐵的堅強,正如你見鐵與泥相混一樣。
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testeam figuli, et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.
42 腳趾一部分是鐵,一部份是泥,表示這個國家一部分強,一部分弱。
Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
43 你見鐵與泥混合,是說他們要與其他人種相混合,但是彼此不能相合,就如鐵不能與泥相混合一樣。
Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae.
44 在這些君王時代,上天的大主必要興起一個永不滅亡的國家,她的王權也決不歸於其他民族,她要粉碎和毀滅這一切邦國,惟獨她永存弗替,
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec: et ipsum stabit in aeternum.
45 就如你所見那塊未經手鑿,即從山上滾下的石頭,把鐵、銅、泥、銀和金打得粉碎一樣。偉大的天主已曉諭了大王,今後將要發生的事。這夢是真實的,夢的解釋也是正確的。」
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
46 拿步高於是俯首至地,叩拜達尼爾,下令給他奉上禮物和香品,
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.
47 然後開口對達尼爾說:「的確,你們的天主是萬神的天主,萬王的主宰,奧秘的啟示者,因為你能啟示這個奧秘。」
Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
48 王遂擢升達尼爾,賞賜他很多珍貴的禮品,派他治理巴比倫全省,做巴比倫所有智者的首領。
Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
49 達尼爾要求君王委任沙得辣客、默沙客和阿貝得乃哥掌管巴比倫省的政務;達尼爾自己卻留在朝廷內。
Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem Daniel erat in foribus regis.

< 但以理書 2 >