< 使徒行傳 25 >

1 托到省上任,三天以後,就從凱撒勒雅上了耶路撒冷。
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Ierosolymam a Caesarea.
2 司祭長和猶太人的首領,向他告發保祿,並請求他開恩,
Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Iudaeorum adversus Paulum: et rogabant eum,
3 來對付保祿,就是求他將保祿解到耶路撒冷來,他們好設下埋伏,在半路上將他殺掉。
postulantes gratiam adversus eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
4 可是,斐斯托回答說:「保祿應押在凱撒勒雅,我自己不久就快回去;」
Festus autem respondit servari quidem Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum.
5 又說:「你們中有權勢的人,跟我一同下去,若在那人身上有什麼不對處,控告他好了。」
Qui ergo in vobis (ait) potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
6 斐斯托在他們中住了不過八天或十天,就下到了凱撒勒雅。第二天坐堂,下令將保祿帶來;
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et iussit Paulum adduci.
7 保祿一來到,從耶路撒冷下來的猶太人就圍住他,提出許多嚴重而不能證明的罪狀。
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Ierosolyma descenderant Iudaei, multas, et graves causas obiicientes, quas non poterant probare.
8 保祿分辯說:「我對於猶太人的法律,對於聖殿,對於凱撒,都沒有犯什麼罪。」
Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Iudaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
9 斐斯托想要向猶太人討好,就向保祿說:「關於這些事,你願意上耶路撒冷,在那裏於我面前受審嗎﹖」
Festus autem volens gratiam praestare Iudaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam ascendere, et ibi de his iudicari apud me?
10 保祿卻說:「我站在凱撒的公堂前,我該在這裏受審。我對猶太人並沒有作過不對的事,就是你也知道的很清楚。
Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ibi me oportet iudicari: Iudaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
11 假如我作了不對的事,或作了什麼該死的事,我雖死不辭;但若這些人所控告我的,都是實無其事,那麼誰也不能將我交與他們;我向凱撒上訴。」
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
12 斐斯托與議會商議之後,回答說:「你既向凱撒上訴,就往凱撒那裏去!」
Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.
13 過了幾天,阿格黎帕王同貝勒尼切到了凱撒勒雅,向斐斯托致候。
Et cum dies aliquot transacti essent: Agrippa rex, et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
14 他們在那裏住了多日,斐斯托就將保祿的事件,陳述給王說:「這裏有一個人,是斐理斯留在獄中的囚犯。
Et cum dies plures ibi morarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 我在耶路撒冷的時候,司祭長和猶太人的長老告發他,要求定他的罪。
de quo cum essem Ierosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Iudaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
16 我回答他們說:當被告還沒有與原告當面對質,還沒有機會辯護控告他的事以前,就將那人交出,不合羅馬人的規例。
Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina, quae ei obiiciuntur.
17 及至他們來到這裏,我一點也沒有遲延,次日便坐堂,下令把那人帶來。
Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, iussi adduci virum.
18 原告站起來,對他沒有提出一件罪案,是我所逆料的惡事;
De quo, cum stetissent accusatores, nullam caussam deferebant, de quibus ego suspicabar malum:
19 他們的爭辯,僅是關於他們的宗教及關於一個已死的耶穌,保祿卻說他還活著。
Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20 我對這爭執不知如何處理,就問他是否願意去耶路撒冷,在那裏受審。
Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis.
21 可是,保祿卻要求上訴,將他留給皇帝審斷,我便下令留下他,等我解他到凱撒那裏。」
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
22 阿格黎帕向斐斯托說:「我也願意親自聽聽這個人。」斐斯托說:「明天你就可以聽他。」
Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
23 第二天,阿格黎帕和貝勒尼切來時甚是排場,偕同千夫長及城裏的要人進了廳堂;斐斯托下令,把保祿帶來。
Altera autem die cum venisset Agrippa, et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis, et viris principalibus civitatis, iubente Festo, adductus est Paulus.
24 斐斯托說:「阿格黎帕王和同我們在場的眾人,你們看這個人,為了他,所有的猶太群眾曾在耶路撒冷和這裏向我請求,呼喊說:不該容他再活下去。
Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc hominem, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Ierosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
25 但我查明他並沒有作過什麼該死的事。他既把這案子向皇帝上訴了,我便決定把他解去。
Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante, ad Augustum iudicavi mittere.
26 我對這人沒有什麼確實的事可向主上陳奏;因此我將他帶到你們前,尤其你阿格黎帕王前,好在審訊以後,有所陳奏,
De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
27 因為我以為,解送囚犯而不指明他的罪狀,於理不合。」
Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas eius non significare.

< 使徒行傳 25 >