< 使徒行傳 23 >

1 注視著公議會說:「諸位仁人弟兄!我在天主前,作事為人,全憑純善的良心,直到今天。」
Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
2 大司祭阿納尼雅卻命站在旁邊的人打他的嘴。
Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.
3 那時,保祿向他說:「粉白的牆啊!天主將要打擊你;你坐下審判我,應按照法律,你竟違反法律,下令打我嗎﹖」
Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens iudicas me secundum legem, et contra legem iubes me percuti?
4 旁邊站著的人說:「你竟敢辱罵天主的大司祭嗎﹖」
Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
5 保祿說:「弟兄們!我原不知道他是大司祭,因為經上記載說:『不可詛咒你百姓的首長。』」
Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
6 保祿一看出他們一部份是撒杜塞人,另一部份是法利塞人,就在公議會中喊說:「諸位仁人弟兄!我是法利塞人,是法利塞人的兒子,我是為了希望死者的復活,現在受審。」
Sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum, et altera Pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor.
7 他說了這話,法利塞人和撒杜塞人便起了爭辯,會眾就分裂了。
Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter Pharisaeos, et Sadducaeos, et soluta est multitudo.
8 原來撒杜塞人說沒有復活,也沒有天使,也沒有神靈;法利塞人卻樣樣都承認。
Sadducaei enim dicunt, non esse resurrectionem, neque Angelum, neque Spiritum: Pharisaei autem utraque confitentur.
9 於是喧嚷大起,有幾個法利塞黨的經師起來力爭說:「我們在這人身上找不出一點過錯來;或者有神靈或天使同他說了話!」
Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam Pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si Spiritus locutus est ei, aut Angelus?
10 爭辯越來越大,千夫長怕保祿被他們撕裂,便命軍隊下來,把保祿從他們中間搶出來,帶到營裏去了。
Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
11 次夜,主顯現給保祿說:「你放心罷!你怎樣在耶路撒冷為我作證,也該怎樣在羅馬為我作證。」
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari.
12 天一亮,猶太人共商陰謀,發自詛的誓說:「不殺了保祿,決不吃不喝。」
Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
13 發這誓的有四十多人;
Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc coniurationem fecerant:
14 這些人來到司祭長及長老前說:「我們發了自詛的誓,不殺了保祿,什麼也不吃。
qui accesserunt ad principes sacerdotum, et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
15 所以,你們同公議會現在要通知千夫長,帶保祿下到你們這裏,你們假裝要更詳細審訊他的事;我們早準備好,在他來到你們這裏以前,就殺掉他。」
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
16 可是,保祿姊妹的兒子,聽到了這種詭計,就來到營裏,報告給保祿。
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nunciavitque Paulo.
17 保祿就叫來一個百夫長說:「請領這個青年到千夫長那裏去,他有事要向他報告。」
Vocans autem Paulus ad se unum ex Centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
18 於是百夫長就帶他到千夫長那裏說:「囚犯保祿叫我去,求我把這個青年領到你這裏來,他有事要告訴你。」
Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
19 千夫長拉著他的手,走到一邊,私下詢問說:「你有什麼事要向我報告﹖」
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est, quod habes indicare mihi?
20 他說:「猶太人已約定請求你,明天把保祿帶下去,到公議會裏,假裝要更詳細查問他的事。
Ille autem dixit: Iudaeis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
21 所以你切不要聽從他們,因為他們中有四十多人埋伏著等待保祿,這些人已發了自詛的誓,非殺掉他,決不吃不喝;現在他們已準備好,只等候你的應允。」
tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, expectantes promissum tuum.
22 於是千夫長便打發那青年走了,並吩咐他說:「不要向任何人說你將這事報告給我了。」
Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ei ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.
23 千夫長遂叫來了兩個百夫長說:「預備二百士兵,七十騎兵,二百長槍手,今夜第三時辰,往凱撒勒雅去,
Et vocatis duobus Centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis:
24 並備妥牲口,叫保祿騎上,把他平安護送到斐理斯總督那裏。」
et iumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem,
25 他寫了一封這樣的信:「
(Timuit enim ne forte raperent eum Iudaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam)
26 喀勞狄里息雅向總督斐理斯鈞座請安。
scribens ei epistolam continentem haec: CLAUDIUS Lysias optimo Praesidi, Felici salutem.
27 這人為猶太人拿住,快要被他們殺掉時,我聽說他是羅馬人,就帶軍隊到場,把他救出。
Virum hunc comprehensum a Iudaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est:
28 我想要知道他們所以控告他的緣由,就帶他下到他們的公議會去。
Volensque scire causam, quam obiiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
29 得知他被控告,是為了他們的法律問題,並沒有任何該死或該監禁的罪行。
Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nullum vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
30 有人告知我,將有陰謀陷害他。我便立刻打發他到你這裏來,並吩咐原告到你面前控訴他。祝你安好!」
Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quas paraverant illi, misi eum ad te denuncians: et accusatoribus ut dicant apud te, Vale.
31 於是士兵照所命令的,夜間帶領保祿到了安提帕特;
Milites ergo secundum praeceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
32 第二天,讓騎兵跟保祿同去,別的就回到營裏。
Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
33 他們進了凱撒勒雅,把信呈給總督,並引保祿到他面前。
Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34 總督讀了信,便問保祿是那一省的人;既查知他是基里基雅人,
Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset: et cognoscens quia de Cilicia,
35 便說:「等控告你的人來到,我再聽審你。」遂下令把保祿看守在黑落德王府裏。
Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.

< 使徒行傳 23 >