< 使徒行傳 11 >
1 徒和在猶太的弟兄聽說了,連外邦人也接受了天主的聖道。
Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Iudaea: quoniam et Gentes receperunt verbum Dei.
Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione,
3 說:「你竟進了未受割損人的家,且同他們吃了飯!」
dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?
Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
5 我在約培城祈禱的時候,在神魂超拔中見了一個異像:由天上降下一個器皿,好像一塊大布,繫著四角,從天縋下,一直來到我面前。
Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis meae visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me.
6 我往裏面定睛細看,見有地上的四足獸、野獸、爬蟲和天空的飛鳥。
In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli.
7 我也聽到有聲音向我說:伯多祿!起來,宰了,吃罷!
Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca.
8 我卻答說: 主,絕對不可!因為污穢和不潔之物總沒有進過我的口。
Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
9 第二次有聲音從天上答道:天主稱為潔淨的,你不可稱為污穢!
Respondit autem vox secundo de caelo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10 這事竟一連發生了三次。以後,那一切又撤回天上去了。
Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in caelum.
11 正在那時,忽有三個人,來到我們所住的家門前,他們是從凱撒勒雅被派來見我的。
Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo, in qua eram, missi a Caesarea ad me.
12 聖神吩咐我應與他們同去,不必疑惑。同我一起去的,還有這六個弟兄,我們就進了那人的家。
Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
13 那人告訴了我們:他怎樣看見天使站在他的屋內,說:你要打發人到約培去,邀請號稱伯多祿的西滿來。
Narravit autem nobis, quomodo vidisset Angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
15 以後,在我開始講話時,聖神就降在他們身上,有如當初降在我們身上一樣。
Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
16 我就想起了主所說的話:若翰固然用水施了洗,但你們卻要因聖神受洗。
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
17 所以,如果天主賜給了他們同樣的恩惠,如同給我們信主耶穌基督的人一樣,我是什麼人,能阻止天主呢﹖」
Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
18 眾人聽了這話,纔平靜下來,並光榮天主說:「原來天主也恩賜外邦人悔改,為得生命。」
His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et Gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam.
19 在斯德望受害時,那些由於窘難而四散的人,經過各地,來到了腓尼基、塞浦路斯和安提約基雅,他們只向猶太人講道。
Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Iudaeis.
20 但其中有些塞浦路斯和基勒乃人到了安提約基雅,也向希臘人講道,宣傳主耶穌的福音。
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annunciantes Dominum Iesum.
21 主的手同他們在一起,信而歸主的人,數目很多。
Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
22 這事傳到了耶路撒冷教會的耳中,就打發巴爾納伯到安提約基雅去。
Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae, quae erat Ierosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
23 他一來到,看見天主所賜的恩惠就很喜歡,並勸勉眾人要決心堅定於主。
Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
24 因為他是好人,充滿聖神和信德,如此有許多人歸附了主。
quia erat vir bonus, et plenus Spiritu sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
26 找著以後,便領他回到安提約基雅。他們一整年在那教會中共同工作,教導了許多人;在安提約基雅最先稱門徒為「基督徒」。
Et annum totum conversati sunt ibi in Ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, Christiani.
27 在那時候,有些先知從耶路撒冷下到安提約基雅。
In his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetae Antiochiam:
28 其中一個名叫阿加波的,因神示起來預言在普世上將有大饑荒,這饑荒就在喀勞狄時發生了。
et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio.
29 門徒遂決定,每人按力捐獻,把救濟物資送給住在猶太的弟兄。
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus:
30 他們都照辨了,由巴爾納伯和掃祿經手,送到長老那裏。
quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae, et Sauli.