< 提摩太後書 3 >
Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
2 因為那時人只愛自己、愛錢、矜誇、驕傲、謾罵、不考順父母、忘恩、負義、不虔敬、
erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3 無慈愛、難和解、善誹謗、無節制、無仁心、不樂善、
sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
5 他們雖有虔敨的外貌,卻背棄了虔敨的實質;這等人,你務要躲。
habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et hos devita:
6 因為他們中,有的潛入入人家中,獵取那些滿身罪惡,及被各種邪慾吸引的婦女;
ex his enim sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis:
semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8 如從前雅乃斯和楊布勒反抗梅瑟,照樣這等人也反抗了真理。他們的心術敗壞了,在信德上是不可靠的。
Quemadmodum autem Iannes, et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem,
9 但他們再不能有所成就,因為他們的愚昧將要暴露在人前,如同那兩個人一樣。
sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10 至於你,你卻追隨了我的教訓,我度日的態、志向、信心、堅忍、愛心、容忍、
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11 我受的迫害和苦難,即我在安提約基雅。依科尼雍、呂斯特辣所遭受的事;那時我受了何等的迫害,主卻從這一切中救出了我。
persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12 凡是在耶穌基督內熱心生活的人,必須遭受迫害。
Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur.
13 但是是惡人和行詐術的人卻越來越壞,他們迷惑人,也必受人迷惑。
Mali autem homines, et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem mittentes.
14 然而你要堅持你所學所信的事,你知道你是由誰學來的。
Tu vero permane in iis, quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris.
15 你自幼便通曉了聖經,這聖經能使你憑著那在基督耶穌內的信德,獲得得救的智慧。
et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem, quæ est in Christo Iesu.
16 凡受天主默感所寫的聖經,為教訓,為矯正,為教導人學正義,都是有益的,
Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in iustitia:
ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.