< 提摩太後書 2 >

1 所以,我兒,你應因在基督耶穌內的恩寵堅強起來,
Tu ergo fili mi confortare in gratia, quae est in Christo Iesu:
2 應把你在許多證人前由我所聽的傳授給忠信可靠的人,使他們也能夠教導別人。
et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3 應如同基督耶穌的精兵,與我共受勞苦。
Labora sicut bonus miles Christi Iesu.
4 沒有一個當兵的為叫他元首善樂,而讓日常的俗務纏身的。
Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
5 若有人競賽除非按規矩競賽,是得不到花冠的。
Nam et qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit.
6 勞苦的農夫,理當先享受產物。
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7 你要瞭解我所說的話:其實主必要賜你瞭解一切。
Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8 你務要記住:根據我所傳的福音,達味的後裔從死者中復活了。
Memor esto Dominum IESUM CHRISTUM resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9 為了這福音,我受苦以致帶鎖鏈,如同兇犯一樣;但是天主的道,決束縳不住。
in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
10 為此,我為蒙召選的人忍受一切,為使他們也獲得那在基督耶穌內的救恩和永遠的光榮。 (aiōnios g166)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria caelesti. (aiōnios g166)
11 這話是確實的:如果我們與衪同死,也心竹與衪同生:
Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus:
12 如果我們焣忍到底,也必與衪一同為王;如果我們否認衪,衪也必要否認我們;
si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
13 如果我們不忠信,衪仍然是忠信的,因為衪不能否認自己。
si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 你要提醒人這些事:在天主前懇切勸戒他們,不要在言辭上爭辯,因為爭辯除能顛覆聽眾外,絲毫沒有益處。
Haec commone: testificans coram Deo. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15 你要努力在天主前,顯示自己是經得起考驗的,是無愧的工人,正確地講授真理之言。
Solicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis:
16 至於那凡俗的空談,多使人趨於不敬。
Profana autem, et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
17 這些人的言論如同毒癌,愈爛愈大;其中就有依默納約和非肋托,
et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus, et Philetus,
18 他們離開了真理,說復活已是過去的事,顛覆了一些人的信仰。
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorundam fidem.
19 但是天主堅固的基礎,屹立不動,且有這樣的刻文說:『主認識那些屬於衪的人。』又說:『凡呼號主名的人,應遠離邪惡。』
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis, qui invocat nomen Domini.
20 在大戶家庭中,不但有金器和銀器;有作貴重之用的,也有作卑賤之用的;
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.
21 所以人若自潔,離開卑賤的,必然成為貴重的,聖潔的,有益於主人的,便行各種善工的器皿。
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
22 你要躲避青青年的貪慾,但要同那些以純潔之心呼號主的人們,追求正義、信德、愛德與平安。
Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro.
23 至於那些愚昧和粗野的辯論,務要躲避,因為你知道辯論只會產生爭吵。
Stultas autem, et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites.
24 主的僕人不應當爭吵,但要和氣對待眾人,善於教導;凡事忍耐,
Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
25 以溫和和開導反抗的人,或許天主會賜給他們悔改而認識真理,
cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati: nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,
26 使這些被魔鬼活捉去順從他心意的人,能覺醒過來,擺脫魔鬼的羅網。
et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

< 提摩太後書 2 >