< 撒母耳記下 22 >
1 當上主救達味脫離了仇敵和撒烏耳的毒手時,達味向上主唱了詩歌說:
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
Et ait: [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
3 天主是我所倚靠的盤石,是我的盾牌,我的大救主,我的堡壘,我的藏身處。我的救主,是你救我脫離了強暴。
Deus fortis meus: sperabo in eum; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum; salvator meus: de iniquitate liberabis me.
4 我一呼求應受頌揚的上主,我便獲救,脫離了我的仇敵。
Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
6 陰府的繩索纏住中我,死亡的羅網絆住我; (Sheol )
Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis. (Sheol )
7 在急難中我呼求上主,向我的天主呼號,衪由殿中聽了我的聲音,我的呼聲達入衪耳中。
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
8 因衪盛大作,大地震動戢慄,上主的基礎動盪搖撼,
Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis.
9 由衪的鼻孔湧出濃煙,由衪的口中噴出烈火,由衪的身上射出火炭,
Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti.
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
15 衪射出羽箭,使敵人四散,發閃電,使敵人驚擾。
Misit sagittas et dissipavit eos; fulgur, et consumpsit eos.
16 上主的呵斥一發,鼻孔的怒氣一出,蒼海的海低即出現,大地的地基也外露。
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
19 他們在我困厄之日,襲擊了我,然而上主卻作了我的後盾;
Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
21 上主照我的正義酬報了我,按我雙手的清白報答了我;
Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22 因我遵行了上主的正道,沒有作惡離棄我的天主。
Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me.
Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
25 因此,上主照我的正義,我在衪的純潔,賞報了我。
Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
26 仁慈的人,你待他仁慈;正直的人,你待他正直;
Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
29 上主,你是我的火炬,我的天主,照明我的黑暗。
Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
30 仗著你,我衝入了敵營;靠著我的天主,我跳過了牆垣。
In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
31 天主的道路是完善的;上主的言語是純淨的;凡投衪的人,衪怍他們的後盾。
Deus, immaculata via ejus; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
32 上主以外,還有誰是天主﹖除我的的天主外,還有誰的盤石﹖
Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum?
Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me;
docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
38 我追趕仇敵,消滅他們;不滅絕他們,決不返回。
Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
41 使我的敵人在 前轉背而逃,使我殲滅了一切仇恨我的人。
Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos.
42 他們呼號,卻無人施救;呼號上主,也不獲應允。
Clamabunt, et non erit qui salvet; ad Dominum, et non exaudiet eos.
43 我搗碎他們地上的灰塵,踐踏他們像道上的泥土。
Delebo eos ut pulverem terræ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
44 你由百姓的叛亂中救拔了我,立我做了列國的首領;我不知道的人民竟給我服役;
Salvabis me a contradictionibus populi mei; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi.
45 外邦的子民諂媚奉承我,一聽到是我,即服從我;
Filii alieni resistent mihi; auditu auris obedient mihi.
Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
47 上主萬歲! 願我的盤石受讚美,願救我的的天主受頌揚!
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
49 是你救我脫離了我的仇敵,提拔我凌駕我的對手之上,救我脫免了強暴的人。
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.
50 為此,上主! 我要在異民中稱謝你,歌頌你的聖名。
Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo:
51 因為衪使自己的君大獲勝利,對自己的受傅者達味和他的子孫,廣施仁慈,直到永遠」。
magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.]