< 列王紀下 3 >

1 猶大王約沙法特十八年,阿哈布的兒子耶曷蘭在撒瑪黎雅登極作以色列王,在位凡十二年。
Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudæ. Regnavitque duodecim annis.
2 他行了上主視為惡的事,不過還不像他的父親和母親那樣壞,因此他除去了他父親所立的巴耳神柱,
Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater eius.
3 只是對乃巴特的兒子雅洛貝罕使以色列陷於罪過的事,仍戀戀不捨,從未脫離。
Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhæsit, nec recessit ab eis.
4 摩阿布人默沙原是一個以畜牧為業的人,他經常以十萬隻羔羊和十萬隻公山羊毛,巷以色列王進貢;
Porro Mesa rex Moab, nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
5 但在阿哈布死後,摩阿布王便背叛了以色列王。
Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus, quod habebat cum rege Israel.
6 那時,耶曷蘭王從撒瑪黎雅出來,檢閱全以色列人,
Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel.
7 以後派使者去見猶大王約沙法特說:「摩阿布王背叛了我,你願意同我一起去攻打摩阿布嗎﹖」約沙法特說:「願意去;你怎樣,我也怎樣;我的人民就如同是你的人民,我的馬就如同是你的馬。」
Misitque ad Iosaphat regem Iuda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus: et equi mei, equi tui.
8 約沙法特接著問說:「我們從哪條路上去﹖」耶曷蘭答說:「從厄東曠野那條路。」
Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumææ.
9 於是以色列王、猶大王和厄東王出發,繞道而行,七天以後,軍隊和隨行的一大隊牲畜沒有水喝。
Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Iuda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et iumentis, quæ sequebantur eos.
10 以色列王說:「哎! 上主召集這三個王子,原是將他們交在摩阿布手中啊! 」
Dixitque rex Israel: Heu heu heu, congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab.
11 約沙法特問說:「這裏有沒有一位上主的先知,我們可以託他求問上主﹖」以色列王的一個臣僕回答說:「這裏有沙法特的兒子厄里叟,就是常在厄里亞手上倒水的那一位。」
Et ait Iosaphat: Est ne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
12 約沙法特說:「他必有上主的話。」以色列王、約沙法特和厄東王,於是一同下去見他。
Et ait Iosaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Iosaphat rex Iuda, et rex Edom.
13 厄里叟對以色列王說:「我和你有什麼關係﹖你去找你父親和你母親的先知罷! 」以色列王說:「不要這樣說! 上主召集了這三個王子,原是要將他們交於摩阿布手中啊! 」
Dixit autem Eliseus ad regem Israel: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui, et matris tuæ. Et ait illi rex Israel: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus Moab?
14 厄里叟說:「我指著我所服事的永生萬軍的上主起示:我如果不是為了猶大王約沙法特的情面,我決不看你,也不睬你。
Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
15 現在,你們給我叫一個彈琴的人來。」原來每逢樂師彈琴的時候,上主的手就臨到他身上。
Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait:
16 厄里叟說:「上主這樣說:你們在這山谷中遍挖壕溝,
Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis huius fossas, et fossas.
17 因為上主這樣說:你們不見風,也不見雨,這山谷中卻要充滿了水,使你們、你們的軍隊和牲畜都有水喝。
Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et iumenta vestra.
18 這在上主看來還是小事,他還要將摩阿布交在你們手中,
Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
19 使你們攻破所有設防的城市,砍倒所有的好樹,杜塞所有的水泉,用石頭毀壞所有的良田。」
Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
20 果然,早上正獻祭的時候,從厄東方面來了大水,遍地滿了水。
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
21 全摩阿布人一聽說三個王子前來進攻,就召集了所有能佩帶武器的人,把守邊界。
Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
22 第二天早晨,日光照在水上,摩阿布人起來,看見對面的水紅得像血,
Primoque mane surgentes, et orto iam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ econtra aquas rubras quasi sanguinem,
23 遂說:「這是血! 一定是那三個王子彼此混戰,互相殘殺。摩阿布,起來,前去奪取財物! 」
dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo: nunc perge ad prædam Moab.
24 及至他們到了以色列營地,以色列人即奮起迎敵,摩阿布人從他們面前逃走,他們就乘勢追趕,擊殺摩阿布人,
Perrexeruntque in castra Israel: porro consurgens Israel, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,
25 破壞了他們的城市,個個用石頭拋滿了他們的良田,杜塞了所有的水泉,砍倒了各種好樹;只剩下克爾赫勒斯城,拋石頭的人仍包圍攻擊那城。
et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
26 摩阿布王見戰事激烈,難以敵抗,就帶領七百人,手持刀劍,企圖突圍,往投阿蘭王,卻沒有成功;
Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt.
27 於是將那要繼承自己位的長子叫來,在城牆上祭殺了,作為全燔祭。這事使天主向以色列人大發忿怒;他們便離開摩阿布王,各自回了本地。
Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.

< 列王紀下 3 >