< 哥林多後書 7 >

1 所以,親愛的,既有這些恩許,就當潔淨自己,除去肉體和心靈上的一切玷污,以敬畏天主之情來成就聖德。
Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei.
2 容納我們罷! 我們並沒有侵犯過誰,沒有敗壞過誰,也沒有佔過誰的便宜。
Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
3 我說這話,並不是為定你們罪,因為我以前曾說過:你們常在我們心中,甚至於同死同生。
Non ad condemnationem vestram dico. praediximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum, et ad convivendum.
4 我對你們大可放心,我為了你們也大可誇耀;我充滿了安慰,在我們各樣的苦難中,我格外充滿喜樂,
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis, repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione vestra.
5 因為自從我們到了馬其頓,我的肉身沒有得到一點安寧,反而處處遭難:外有爭鬥,內有恐懼。
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnae, intus timores.
6 但那安慰謙卑心的天主,以弟鐸的來臨安慰了我們;
Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
7 不但以他的來臨,而且以他由你們所得的安慰,安慰了我們,因為他把你們的切望,你們的悲痛,你們對我的熱忱,都給我們報告了,致令我更加喜歡。
Non solum autem in adventu eius, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
8 雖然我以那封信使你們憂苦了,我並不後悔,縱然我曾經後悔過──因為我看見那封信實在使你們憂苦了,雖然是一時──
Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet: etsi poeniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit;
9 如今我卻喜歡,並不是因為你們憂苦了,而是你們憂苦以致於悔改,因為你們是按照天主的聖意而憂苦的,所以沒有理由由我們受到什麼損害。
nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
10 因為按照天主聖而來的憂苦,能產生返悔的悔改,以致於得救;世間的憂苦卻產生死亡。
Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur.
11 且看,這種按照天主而來的憂苦,在你們中產生了多大的熱情,甚至辨白,而憤慨,而恐懼,而切望,而熱忱,而譴責;在各方面,你們表明對那件事是無罪的。
Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur solicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam. in omnibus exhibuistis vos, incontaminatos esse negotio.
12 因此,雖然我從前給你們記寫了信,卻不是為了那侵犯人的,也不是為了那受侵犯的,而是為要把你們對我們的熱情,在天主面前表彰出來;
Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est: sed ad manifestandam solicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
13 為此,我們得到了安慰。在我們受安慰之外,我們尤其因弟鐸的喜樂而更加喜樂,因為他的心神由你們得到寬慰,
coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis.
14 因為我如對弟鐸誇耀過你們什麼,我也不至於羞愧,因為我向他誇耀你們的話,成了真的,正如我們對你們所說的一切都是真的一樣;
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est,
15 並且,他一想起你們眾人的服從,怎樣以敬表和戰慄的心來接待他,他的心腸就越發傾向你們。
et viscera eius abundantius in vobis sunt: reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore, et tremore excepistis illum.
16 我真喜歡,因為我對你們各方面都可以放心了。
Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.

< 哥林多後書 7 >