< 哥林多後書 12 >
1 必須誇耀──固然無益──我就來說說主的顯現和啟示。
Si gloriari oportet (non expedit quidem): veniam autem ad visiones, et revelationes Domini.
2 我知道有一個在基督內的人,十四年前,被提到二層天上去──或在身內,我不知道或在身外,我也不知道,惟天主知道──
Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium cælum.
3 我知道這人──或在身內,或在身外外,我不知道──天主知道──
Et scio huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:
4 他被提到樂園裏去,聽到了不可言傳的話,是人不能說出的。
quoniam raptus est in Paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
5 對這樣的人,我要誇耀;但為我自己,除了我的軟弱外,我沒有可誇耀火。
Pro huiusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
6 其實,既使我願意誇耀,我也不算是狂妄,因為我說的是實話;但是我絕口不談,免得有人估計我,超了他在我身上所見到的,或由我所聽到的。
Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id, quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
7 免得我因那高超的啟示而過於高舉我自己,故在身體上給了我一根刺,就是撒殫的使者來拳擊我,免得我過於高舉我自己。
Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ Angelus Satanæ, qui me colaphizet.
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me:
9 但主對我說:「有我的恩寵為你夠了,因為我的德能在軟弱中才全顯出來。」所以我甘 心情願誇耀我的軟弱,好叫基督的德能常在我身上。
et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
10 為此,我為基督的緣故,喜歡在軟弱中,在淩辱中,在艱難中,在迫害中,在困苦中,因為我幾軟弱,正是我有能力的時候。
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: Cum enim infirmor, tunc potens sum.
11 我成了狂妄的人,那是你們逼我的。本來我該受 的褒揚,因為縱然我不算什麼,卻一點也不在那些超等的宗徒以下。
Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
12 宗徒的記號,也在你們中間,以各種的堅忍,藉著徵兆、奇蹟和異能,真正實現了;
signa tamen Apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
13 其實除了我本人沒有連累過你們這件事外,你們有什麼不及別的教會之處呢﹖關於這個委曲,你們寬恕我罷!
Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
14 看,這已是第三次我預備好,到那裏去,我還是不連累你們,因為我所求的不是你們的東西,而你們自己;原來不是兒女應為父母積蓄,而是父母該為兒女積蓄。
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
15 至於我,我甘心情願為的靈魂付出一切,並將我自己也完全耗盡;難道我越多愛你們,就該少得你們的愛嗎﹖
Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.
16 是啊! 我沒有連累過你們,但我是出於狡滑,以詭計詐取了你們。
Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
17 在我所打發到你們那裏去的人中,難道我曾藉著其中的一位,詐取了你們的便宜嗎﹖
Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?
18 我曾請戈支了弟鐸,並打發了一位弟兄同去;難道弟鐸佔過你們的便宜嗎﹖我們行動來往,不具有一樣的心神,一樣的步伐嗎﹖
Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?
19 到如今你們以為我是向你們申辯罷! 其實我們是在基督內當著天主的面說話;這一切,親愛的,都是為建樹你們,
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur: omnia autem charissimi propter ædificationem vestram.
20 因為我怕我來到的時候,你們也見我不合於我所想望的,你們也見於我石合於所想望的:就是怕有爭端、嫉妒、憤怒、分裂、毀謗、挑唆、自大、紛亂;
Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
21 又怕我到的時候,我的天主再使我在你們前受委曲,為那許多從前犯了罪而不悔改他們所習行的不潔、淫亂和放蕩的人而慟哭。
ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.