< 歷代志下 6 >

1 當時撒羅滿說:「上主曾決定:要住在幽暗之中;
Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:
2 我卻為你建築了一個居所,作為你永久的住處」。[撒羅滿的訓辭]
ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
3 撒羅滿轉過臉來,祝福了以色列全會眾;以色列全會眾都站著,
Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait:
4 撒羅滿說:「上主,以色列的天主,應受讚美! 他親口對我父親達味應許過,也親手完成了說:
Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
5 自從我領我的百姓出離埃及地的那天起,沒有在以色列各支派中,選擇一城,為建造一座作我名下的殿,也沒有揀選一個人作領袖,管理我的百姓以色列。
A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël:
6 可是,我選擇了耶路撒冷作為安置我名之處,揀選了達味管理我的百姓以色列。
sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
7 我父親達味原有意為上主以色列天主的名建造一座殿,
Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël,
8 但上主卻對我父親達味說:你有意為我的名建造一座殿,你這番心意固然很好,
dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem:
9 但不是你要建造這殿,而是你親生的兒子,他要為我的名建造這殿。
sed non tu ædificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.
10 現在上主實現了他所說的話,使我來繼承了我父親達味,坐上了以色列的寶座,正如上主所預許的;我也為上主以色列天主的名建造了這座殿,
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.
11 將約櫃安放在裏面;約櫃內有上主與以色列子民所立的約版。」[祈禱詞]
Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.
12 以後,撒羅滿當著以色列全會眾的面,站在上主的祭壇前,伸開手,─
Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas.
13 因為撒羅滿製造了一座銅台,長五肘,寬五肘,高三肘,安置在庭院中央,他立在上面,當著以色列全會眾的面,屈膝跪拜,舉手向天,─
Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,
14 說「上主,以色列的天主! 上天下地,沒有一個神可與你相比。你對那些一心在你面前行走的僕人,常是遵守信約,表示慈愛。
ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo:
15 你對你僕人,我父親達味所應許的,你都履行了;你親口應許的,你也親手成就了,正如今天一樣。
qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat.
16 上主,以色列的天主! 你曾說:只要你的子孫謹守他們的道路,按照我的法律行走,如你在我面前行走一樣,你決斷不了在我前坐以色列王位的人;現在求你實踐你對你僕人,我父親達味所說的話罷!
Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
17 上主,以色列的天主,現在求你使你向你僕人達味所應許過的話,予以實現罷!
Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
18 天主實在與人住在地上嗎﹖看,天和天上的天,尚且容不下你,何況我所建造的這座殿宇呢!
Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi?
19 上主,我的天主,請垂允你僕人的祈禱和懇求! 俯聽你僕人在你面前所發的呼號和祈禱!
Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te:
20 願你的眼睛晝夜垂視這座殿,看顧你所說,你要安置你名的地方;求你垂聽你僕人向這地方所行的祈禱!
ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
21 願你垂聽你僕人與你百姓以色列向這地方所發的哀禱,求你從天上,由你的居所,予以垂聽,垂聽和寬恕!
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et propitiare.
22 若有人得罪了自己的鄰人,被迫以咒詞起誓,而來到這殿內,在你祭壇前起誓,
Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:
23 求你由天上垂聽受理,為你的僕人伸冤:懲治惡人,照他所行的,報應在他頭上;宣告義人無罪,照他的正義酬報他。
tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
24 如果你的百姓以色列,因為得罪了你,在敵人面前被擊敗;他們如果回心轉意稱頌你的名,在這殿內向你祈禱懇求,
Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
25 願你從天上予以垂聽,寬恕你百姓以色列的罪,領他們回到你賜給他們並他們祖先的地方!
tu exaudies de cælo: et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.
26 幾時他們犯罪得罪了你,天空閉塞不雨,你懲罰了他們;他們如果向這地方祈禱,稱頌你的名,遠離罪過,
Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
27 求你從天上垂聽,赦免你僕人及你百姓以色列的罪,指給他們應走的正路,使雨降仔你賜予你百姓作為基業的地上。
exaudi de cælo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum.
28 如果此地發生饑饉、瘟疫,五穀枯萎生霉,或遭受蝗蟲或螞蚱,或有敵人犯境圍困門下,或不拘遭受什麼災禍疾病,
Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:
29 你的百姓以色列,個人或團體,如果感覺內疚和痛苦,而向這殿伸出手來祈禱哀求,
si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
30 願你從天上,你的居所,予以俯聽寬恕,照每人的一切行為,予以賞報,因為你認識每個人的心,─唯有你認識人子的心,
tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):
31 使他們在你賜予我們祖先的地上,一生一世敬畏你,在你的道路上行走!
ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris.
32 至於那不屬於你百姓以色列的外方人,為了你的大名,你有力的手及伸開的臂,自遠方來,在這殿內祈禱,
Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
33 願你從天上,你的居所垂聽,按照外方人所請求於你的去行! 這樣,可使地上萬民都認識你的名,敬畏你,如同你的百姓以色列一樣;使他們知道我所建造的這殿,是屬於你名下的。
tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.
34 你的人民,如果在你派遣他們走的路上與敵人交戰,而他們向你所揀選的這城,向我為你的名所建造的這殿,祈求你,
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo,
35 願你從天上俯聽他們的祈禱和哀求,維護他們的正義!
tu exaudies de cælo preces eorum, et obsecrationem: et ulciscaris.
36 如果他們犯罪得罪了你,─因為沒有不犯罪的人,─你向他們發怒,將他們交於仇敵,讓敵人將他們擄到遠方或近處。
Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est,
37 他們若在被擄往的地方,回心轉意,在充軍之地,懇求你說:我們犯了罪,我們作了惡,做了背理的事;
et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus:
38 如果他們在被擄充軍之地,全心全意歸向你,向你賜給他們祖先的地方,向你所揀選的這城,向我為你的名所建造的這殿祈禱,
et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo:
39 願你從天上,你的居所,垂聽他們的祈禱和懇求,維護他們的正義,寬恕得罪你的百姓!
tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum: et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:
40 現在,我的天主,願你的眼睛睜著,側耳諦聽在這地方所行的祈禱!
tu es enim Deus meus: aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto.
41 現在,上主天主,願你起來,願你與你那大能的約櫃進入你安息之所! 上主天主,願你的司祭身披救援,願你的聖徒在幸福中歡樂!
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
42 上主天主,求你不要摒棄你的受傅者,記念你賜予你僕人達味的慈愛! 」
Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.

< 歷代志下 6 >