< 歷代志下 5 >
1 [聖殿落成]撒羅滿為上主的殿所作的一切工作完成了以後,遂將他父親達味所奉獻的禮品,金銀和所有的器具運上來,存放在天主殿宇的府庫裏。 [迎約櫃入聖殿]
Intulit igitur Salomon omnia, quae voverat David pater suus, argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
2 那時,撒羅滿召集以色列的長老,各支派的首領和以色列子民各家族長,到耶路撒冷,機上主的約櫃從達味城,即熙雍運上來。
Post quae congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de Civitate David, quae est Sion.
Venerunt itaque ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.
Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitae arcam,
5 將約櫃和會幕內所有的聖器都抬上來;抬運的都是司祭和肋未人。
et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt Sacerdotes cum Levitis.
6 撒羅滿王和聚集在他那裏的以色列全會眾,在約櫃前宰殺了牛羊,多得無法計算,不可勝數。
Rex autem Salomon, et universus coetus Israel, et omnes, qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes, et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.
7 司祭們將上主的約櫃抬到殿的內部,即至聖所內,放在革魯賓的翅膀下,那早已預備的地方。
Et intulerunt Sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim:
8 革魯賓伸開翅膀遮在約櫃的所在之上,所以革魯賓在上面正遮著約櫃和抬櫃的扛桿。
ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.
9 這扛桿很長,扛頭從內殿前的聖所裏可以看見,在殿外卻看不見;直到今天還在那裏。
Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem.
10 約櫃內除了兩塊石版,沒有別的東西:這是以色列子民出埃及後,上主與他們立約時,梅瑟在曷勒布山放在裏面的。[上主顯示榮耀]
Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae, quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Aegypto.
11 當司祭從聖所出來時,─因為所有在場的司祭都自潔過,未分班次,
Egressis autem Sacerdotibus de sanctuario (omnes enim Sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices, et ministeriorum ordo inter eos divisus erat)
12 全體歌唱的肋未人,阿撒夫、赫曼、耶杜通,和他們的兒子以及他們同族的弟兄,一律穿著細麻的衣服,站在祭壇的東面,擊鈸、鼓瑟、彈琴;同他們在一起的,尚有一百二十位司祭吹號筒,─
tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad Orientalem plagam altaris, et cum eis Sacerdotes centum viginti canentes tubis.
13 吹號筒的和歌唱的人都同聲同調讚美上主。當他們配合號筒鐃鈸和各種樂器,高聲讚美上主說:「因為他是聖善的,因為他的仁慈永遠常存」時,雲彩充滿了聖殿,即上主的殿,
Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus; longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius; impleretur ita domus Dei nube,
14 致使司祭由於雲彩不能繼續奉職,因為上主的光榮充滿了天主的殿。
ne possent Sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.