< 歷代志下 29 >
1 [希則克雅登極]希則克雅登極時年二十五歲,在耶路撒冷作王凡二十九年;他的母親名叫阿彼雅,是則加黎雅的女兒。
Igitur Ezechias regnare coepit, cum vigintiquinque esset annorum, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Abia, filia Zachariae.
2 希則克雅行了上主視為正義的事,完全像他的祖先達味所行的一樣。[清除聖殿]
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius.
3 他作王元年正月,開了上主殿宇的門,再加以修理;
Ipse anno, et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.
adduxitque Sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam Orientalem.
5 對他們說:「肋未人,請聽我的話! 現在你們應自潔,好清除上主你們祖先的天主的殿宇,將聖所內的污穢之物除去。
Dixitque ad eos: Audite me Levitae, et sanctificamini, mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
6 因為我們的祖先犯了罪,行了上主我們的天主視為不悅的事,離棄了他,並轉臉不顧上主的居所,所以背相向;
Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et praebuerunt dorsum.
7 又封閉了廊門,熄滅了燈,未在聖所內給以色列的天主焚香,獻全燔祭。
Clauserunt ostia, quae erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.
8 因此,上主的盛怒降於猶大和耶路撒冷,使之成為恐懼、驚駭、恥笑的對象,正如你們親眼所見的。
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
9 並且我們的祖先因此死於刀下,我們的妻子兒女作了俘虜。
En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri, et filiae nostrae, et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
10 現在,我有意與上主以色列的天主立約,使他的烈怒轉離我們。
Nunc ergo placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israel, et avertet a nobis furorem irae suae.
11 我的孩子們! 現在不要再怠慢,因為上主揀選了你們侍立在他面前,為奉事他,向他焚香。」
Filii mei nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
12 於是肋未人起來:刻哈特族中有阿瑪賽的兒子瑪哈特和阿匝黎雅的兒子約厄耳;默辣黎族中有阿貝狄的兒子克士和雅肋肋耳的兒子阿匝黎雅;革爾雄族中有齊瑪的兒子約阿黑和約阿黑的兒子厄登;
Surrexerunt ergo Levitae: Mahath filius Amasai, et Ioel filius Azariae de filiis Caath: Porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Ialaleel. De filiis autem Gersom, Ioah filius Zemma, et Eden filius Ioah.
13 厄里匝番的子孫中有史默黎和耶烏耳;阿撒夫子孫中有則加黎雅和瑪塔尼雅;
At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Iahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias:
14 赫曼子孫中有耶希耳和史米;耶杜通子孫中有舍瑪雅和烏齊耳,
Necnon de filiis Heman, Iahiel, et Semei: Sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.
15 他們集合自己的弟兄,先行自潔,後照君王的吩咐,根據上主的命令,來清除上主的殿。
Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16 司祭進入上主的殿宇裏面去清除,將上主殿內所有的污穢之物,移到上主殿宇的院內;肋未人接過來,運到城外的克德龍溪。
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levitae, et asportaverunt ad Torrentem cedron foras.
17 他們在正月一日開始清除,第八天清除到上主的殿。正月十六日清除完畢。
Coeperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis eiusdem, quod coeperant impleverunt.
18 於是他們去見希則克雅說:「我們已經將上主的殿宇、全燔祭壇、以及壇上所有的器具、供餅桌、以及桌上所有的用具,全部清潔了;
Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
19 並且連阿哈次王在位犯罪時,所丟棄的器具,我們都整理好,也都清潔了;現在都放在上主祭壇前面。」[獻祭贖罪]
cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam praevaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
20 希則克雅清晨起來,召集城內的首領,上到上主殿內。
Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini:
21 人們帶來了七隻牛犢,七隻公綿羊和七隻羔羊;此外,還有七隻公山羊,為國家,為聖殿,為猶大作為贖罪祭;王遂吩咐亞郎的子孫司祭奉獻在上主的祭壇上。
obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda, dixitque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.
22 祭殺了牛犢,司祭將血取來,灑在祭壇上;祭殺了綿羊,將血灑在祭壇上;祭殺了羔羊,也將血灑在祭壇上。
Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem Sacerdotes, et fuderunt illum super altare, mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.
23 最後,將獻作贖罪祭的公山羊,牽到君王和會眾面前,他們將手按在公山羊身上,
Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos:
24 司祭宰殺了,將血獻在祭壇上,作為贖罪祭,為以色列民眾贖罪,因為君王曾吩咐過:全燔祭和贖罪祭,應為以色列民眾奉獻。
et immolaverunt illos Sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israelis: pro omni quippe Israel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato.
25 王又派定肋未人用鈸、瑟和琴,在上主殿內奏樂,有如達味、王的先見者加得和先知納堂所吩咐的,亦即上主藉先知所吩咐的。
Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad Videntis, et Nathan prophetae: siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius.
26 於是肋未人拿著達味的樂器,司祭拿著號筒,一起站著。
Steteruntque Levitae tenentes organa David, et Sacerdotes tubas.
27 希則克雅遂下令在祭壇上奉獻全燔祭。全燔祭開始時,頌揚上主的歌聲和號聲,也在以色列王達味的樂器伴奏下,隨之開始。
Et iussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quae David rex Israel praeparaverat, concrepare.
28 同時全會眾跪拜,唱歌的唱歌,吹號的吹號,這樣直到全燔祭獻完為止。
Omni autem turba adorante, cantores, et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
29 獻完了祭,君王和所有同他自場的人,都屈膝跪拜。
Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.
30 此後,希則克雅王和眾首領,又吩咐肋未人用達味和先見者阿撒夫的詩詞,讚頌上主。他們便歡樂地讚頌了上主,隨即俯首朝拜。
Praecepitque Ezechias, et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph Videntis: qui laudaverunt eum magna laetitia, et incurvato genu adoraverunt.
31 希則克雅又吩咐說:「你們既然奉獻了自己與上主,請近前來,將感恩祭祭物,送入上主殿內。」會眾便將感恩祭祭物,以及甘心獻的全燔祭獻上。
Ezechias autem etiam haec addidit: Implestis manus vestras Domino, accedite, et offerte victimas, et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta mente devota.
32 會眾所獻的全燔祭犧牲總數為:牛犢七十隻,公山羊一百隻,羔羊二百隻,全獻給上主作全燔祭。
Porro numerus holocaustorum, quae obtulit multitudo, hic fuit, Tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
34 由於司祭太少,不能剝盡全燔祭犧牲的皮,所以他們的弟兄肋未人前來協助,直到工作作完,直到司祭自潔完畢,因為肋未人自潔的誠心勝過司祭。
Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur, quam Sacerdotes.
35 此外,還有許多全燔祭、和平祭、脂油,及與全燔祭同奠的酒,等待處理。這樣,上主殿內的禮儀就全恢復了。
Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.
36 希則克雅和全民眾都很快樂,因為天主為人民準備,使此事迅速完成。
Laetatusque est Ezechias, et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum. De repente quippe hoc fieri placuerat.