< 歷代志下 25 >
1 [阿瑪責雅登極]阿瑪則雅登極時年二十五歲,在耶路撒冷作王凡二十九年;他的母親名叫約阿當,是耶路撒冷人。
Vigintiquinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadau de Ierusalem.
Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto.
3 及至王權已掌握在他手中之後,他將弒殺他父王的臣僕殺掉;
Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum,
4 但沒有將他們的子女處死,因為按梅瑟法律書上所載的,上主曾命令說:「不可為兒子的罪處死父親,亦不可為父親的罪處死兒子;每人應為自己的罪被處死刑。」[出征厄東]
sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in Libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
5 阿瑪責雅召集了猶大人,按他們的家族,為全猶大和本雅明安置了千夫長和百夫長,統計了人民,由二十歲及以上的,凡能操槍持盾,能出征上陣的精兵,共有三十萬;
Congregavit igitur Amasias Iuda, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Iuda, et Beniamin: et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:
6 又用一百「塔冷通」銀子,由以色列招募了十萬勇敢的戰士。
Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.
7 有天主的人前來見他,對他說:「請大王不要帶以色列軍隊與你同往,因為上主不與以色列,即厄弗辣因所有的子孫在一起。
Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim:
8 如果你以為這樣可以戰勝,天主必使你敗於敵人之前,因為天主有能力助人,亦有能力使人潰敗。」
quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare, et in fugam convertere.
9 阿瑪責雅問天主的人說:「我已給了以色列僱傭兵一百「塔冷通」銀子,那怎麼辦呢﹖」天主的人回答說:「上主能將比這更多的賜給你。」
Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
10 阿瑪責雅於是將從厄弗辣因來的僱傭兵分出來,遣返回家;因此他們非常懷恨猶大人,憤憤地回了家。
Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Iuda vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
11 阿瑪責雅鼓起勇氣,率領自己的軍隊來到鹽谷,擊殺了一萬色依爾人。
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in Vallem salinarum, percussitque filios Seir decem millia.
12 猶大子民又生擒了一萬,帶到石崖頂上,由石崖頂上將他們推下去,都摔得支離破碎。
Et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt.
13 但是,那些被阿瑪責雅遣回,不准一同出征的僱傭兵,卻侵入猶大各城,由撒瑪黎雅直到貝特曷龍,擊殺了三千人,掠去了許多財物。[ 阿瑪責雅敬拜偶像]
At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam.
14 阿瑪責雅打敗厄東人回來時,也將色依爾子民的神像帶回來,立為自己的神,在他們前焚香頂禮;
Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
15 因為上主向阿瑪責雅發怒,派一位先知去見他,對他說:「這個民族的神未能拯救自己的百姓脫離你的手,你為什麼還求他們呢﹖」
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?
16 先知正與君王說話時,君王對他說:「莫非我們立了你作君王的謀士﹖不必再說! 你為什麼來尋死呢﹖」先知便止住了,只聲明說:「我知道天主已決意要消滅你,因為你作了這事,還不聽從我的勸誡。」[猶大向以色列挑戰]
Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
17 猶大王阿瑪責雅聚議以後,便派人到以色列王耶胡的孫子,約阿哈次的兒子耶曷阿士那裏去說:「來,讓我們見個高低! 」
Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio, misit ad Ioas filium Ioahaz filii Iehu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo.
18 以色列王耶曷阿士派人回答猶大王阿瑪責雅說:「黎巴嫩的荊棘派使者去見黎巴嫩的香柏說:將你的女兒嫁給我的兒子為妻! 後來有一隻黎巴嫩的野獸經過,將這棵荊棘踏壞了。
At ille remisit nuncios, dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiae, quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
19 你想你打敗了厄東,你就心高氣傲,自鳴得意。現在,你還是留在家裏罷! 又何必惹禍,使你和猶大一同喪亡呢﹖」
Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Iuda tecum?
20 但是,阿瑪責雅不肯聽從;這原是出於天主,要將他們交於敵人手中,因為他們求問了厄東的神。
Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
21 於是以色列王耶曷阿士上來,在猶大的貝特舍默士,與猶大王阿瑪責雅相見了。
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iuda:
corruitque Iuda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.
23 以色列王耶曷阿士在貝特舍默士生擒了阿哈齊雅的孫子,約阿士的兒子猶大王阿瑪責雅,帶到耶路撒冷,將耶路撒冷的城牆拆了一個缺口,從厄弗辣因門直到角門,共四百肘;
Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas filii Ioahaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Ierusalem: destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
24 又將敖貝得厄東所看守的天主殿內的一切金銀和器皿,並王宮的財寶都拿了去;又帶著人質,回了撒瑪黎雅。[阿瑪責雅被殺]
Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum reduxit in Samariam.
25 以色列無約阿哈次的兒子耶曷阿士死後,猶大王約阿士的兒子阿瑪責雅還活了十五年。
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioahaz rex Israel, quindecim annis.
26 阿瑪責雅前後其餘的事蹟,都記載在猶大和以色列列王實錄上。
Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
27 自從阿瑪責雅離棄了上主以後,在耶路撒冷就有人結黨反抗他,他即逃往拉基士,但是叛黨派人追到拉基士,在那裏將他殺死。
Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
28 然後將他的屍體用馬馱回,葬在達味城,和他的祖先埋在一起。
Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David.