< 歷代志下 23 >

1 [約阿士登極]第七年,約雅達自告奮勇,將眾百夫長:耶洛罕的兒子阿匝黎雅,約哈南的兒子依市瑪耳,敖貝得的兒子阿匝黎雅,阿達雅的兒子瑪阿色雅和齊革黎的兒子厄里沙法特召來,與他們立約。
Anno autem septimo confortatus Ioiada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroham, et Ismahel filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiae, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis foedus.
2 他們走遍了猶大,召集猶大各城的肋未人,和以色列各族長一起來到耶路撒冷。
Qui circumeuntes Iudam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Ierusalem.
3 全會眾在天主殿內與君王立了約。約雅達對他們說:「這就是太子。按照上主論及達味的子孫所說的話,他必須作王!
Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege: dixitque ad eos Ioiada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
4 你們要這樣行:你們中間逢安息日來值班的司祭和肋未人,三分之一應把守各門,
Iste est ergo sermo quem facietis:
5 三分之一應把守王宮,三分之一應把守馬門;所有的百姓都應在上主殿宇的庭院裏,
Tertia pars vestrum qui veniunt ad Sabbatum, Sacerdotum, et Levitarum, et ianitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam, quae appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
6 除司祭和供職的肋未人外,任何人不得進入上主的殿,唯有他們可以進,因為他們是聖潔的;所有的百姓必須遵守上主的命令。
Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
7 肋未人手裏各拿著武器,環繞君王;凡擅自進殿的,該將他殺死。君王出入時,你們要緊隨不離。」
Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua: (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur) sintque cum rege et intrante et egrediente.
8 肋未人和猶大民眾,都按照大司祭約雅達所吩咐的一切遵行了,各自帶領在安息日值班的,和安息日下班的人,因為大司祭約雅達不准下班。
Fecerunt ergo Levitae, et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressi erant. siquidem Ioiada pontifex non dimiserat abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
9 大司祭約雅達便將天主殿內,屬達味王的刀槍和大小盾牌,交給了眾百夫長,
Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
10 指令民眾各持武器,由殿南邊直到殿北邊,面對祭壇和聖殿,環立在君王四周。
Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari, et templo, per circuitum regis.
11 然後引出太子來,給他加冕,再將約書交給他,立他為王;約雅達和他的兒子們給他傅了油,眾人遂喊說:「君王萬歲! 」[阿塔里雅被殺]
Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema, et testimonium, dederuntque in manu eius tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Ioiada pontifex, et filii eius: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex.
12 阿塔里雅聽見百姓奔走歌頌君王的歡呼聲,就進上主的殿,到了百姓前,
Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13 看見君王立在殿門旁的高台上,百夫長和吹號的侍立在君王左右,所有當地人民歡躍吹號,歌詠團用各種樂器領導人歌唱頌揚;阿塔里雅就撕裂了自己的衣服說:「反了! 反了! 」
Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terrae gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiae, insidiae.
14 大司祭約雅達吩咐領軍隊的眾百夫長,說:「將她由行列中趕出去,凡隨從她的人,都用刀殺死。」原來大司祭曾吩咐說:不可在上主的殿內殺她。
Egressus autem Ioiada pontifex ad centuriones, et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.
15 於是人捉住她,在她走到王宮馬門口時,在那裏將她殺了。[宗教改革]
Et imposuerunt cervicibus eius manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16 此後,約雅達使人民和君王與上主立約,當作上主的人民。
Pepigit autem Ioiada foedus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.
17 然後全體人民到了巴耳廟,將廟拆毀,將祭壇和偶像打碎,又在祭壇前斬了巴耳的司祭瑪堂。
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam: et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
18 約雅達將看守市主殿宇的職責,交在司祭和肋未人手內,因為他們原是達味早已分派在上主殿內,照梅瑟法律所載,向上主獻全燔祭,按照達味的定例,歡躍歌唱的。
Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini, sub manibus Sacerdotum, et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini: ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, iuxta dispositionem David.
19 又指派門丁看守上主殿宇的各門,無論在任何事上,凡是不潔淨的,都不准進。
Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20 最後率領百夫長、貴族、民間領袖和當地人民,接君王從上主的殿下來,經上門進入王宮,請君王坐在王位上。
Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros ac principes populi, et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portae superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
21 於是全國人民喜慶,京城也平靜了;至於阿塔里雅,已為刀所殺。
Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.

< 歷代志下 23 >