< 歷代志下 18 >

1 [南北聯婚齊戰阿蘭]約沙法特的財產豐富,尊榮很大,且與阿哈布聯婚。
Fuit ergo Iosaphat dives et inclytus multum, et affinitate coniunctus est Achab.
2 幾年內以後,他到撒瑪黎雅去見阿哈布。阿哈布為他和跟從他的隨員,宰殺了許多牛羊,慫恿他去攻打辣摩特基肋阿得。
Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cuius adventum mactavit Achab arietes, et boves plurimos ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3 以色列王阿哈布對猶大王約沙法特說:「你願意同我一起去攻打辣摩特基肋阿得嗎﹖」約沙法特回答說:「你我原不分彼此,我的人民就是你的人民;我必與你同去作戰。」[假先知預言勝利]
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.
4 約沙法特對以色列王說:「請你先求問上主的答話! 」
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Consule obsecro impræsentiarum sermonem Domini.
5 以色列王於是召集了先知,共四百人,問他們說:「我們應該上去進攻辣摩特基肋阿得﹖還是不去呢﹖」他們回答說:「上主,天主必將那地交於大王手中。」
Congregavit igitur rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? At illi, Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
6 但是約沙法特說:「這裏就沒有一位上只的先知,我們可以託他求問嗎﹖」
Dixitque Iosaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?
7 以色列王回答約沙法特說:「還有一個人,可以託他求問天主,不過我憎恨他,因為他對我說預言,總不說吉祥話,常說兇言;這人就是依默拉的兒子米加雅。」約沙法特對他說:「請大王別這樣說! 」
Et ait rex Israel ad Iosaphat: Est vir unus, a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Iemla. Dixitque Iosaphat: Ne loquaris rex hoc modo.
8 於是以色列王召來一個宦官,吩咐他說:「快去將依默拉的兒子米加雅召來! 」
Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Iemla.
9 當時以色列王和猶大王約沙法特在撒瑪黎雅城門前的廣場上,各穿朝服,坐在寶座上;所有的先知在他們面前說預言。
Porro rex Israel, et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area iuxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.
10 革納阿納的兒子漆德克雅帶了一些鐵角說:「上主這樣說:你要用這些鐵角刺殺阿蘭人,直到將他們消滅。」
Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
11 所有的先知也這樣預言說:「你上辣摩特基肋阿得去必會勝利,上主必將那地交於大王手中! 」[米加雅預言戰敗]
Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
12 那去召米加雅的使者對米加雅說:「看,先知們都異口同聲對君王說吉祥的話,希望你說的話也與他們每人說的話一樣,也是吉祥的話! 」
Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annunciant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
13 米加雅回答說:「我指著永生的上主起誓:我的天主吩咐什麼,我就說什麼! 」
Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
14 米加雅來到王那裏,王就問他說:「米加雅,我們應該上去進攻辣摩特基肋阿得,還是不去呢﹖」他回答說:「上去,必然勝利,他們必落在你們手中。」
Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
15 君王對他說:「我應當多少次叫你宣誓,你纔奉上主的名,對我說實話呢﹖」
Dixitque rex: Iterum, atque iterum te adiuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
16 米加雅答說:「我看見全以色列散在山上,好像沒有牧人的羊群。上主說:這些人既然沒有主人,更好各自平安回家去罷! 」
At ille ait: Vidi universum Israel dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
17 以色列王對約沙法特說:「我不是告訴過你,他對我說預言,總不說吉祥話,只說兇言麼﹖」
Et ait rex Israel ad Iosaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea, quæ mala sunt?
18 米加雅答說:「請你們靜聽上主的話:我見上主坐在寶座上,天上的萬軍侍立在他左右。
At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
19 上主問說:誰去唆使以色列王阿哈布上去,叫他陣王在辣摩特基肋阿得呢﹖那時有的說這樣,有的說那樣。
Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio:
20 以後有一個神出來,立在上主面前說:我能唆使他。上主的問他說:用什麼方法﹖
processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus, In quo, inquit, decipies?
21 那神答說:我去,在他所有先知們口中做虛言的神。上主回答說:你能唆使,也必會成功的,就去照樣辦罷!
At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
22 現在上主將虛言的神放入你這些先知口中,上主已注定你必遭殃。」
Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
23 那時,革納阿納的兒子漆德克雅前來,打米加雅的臉說:「上主的神由那條路離開了我,而同你說話呢﹖」
Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit Spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
24 米加雅答說:「在你進入最嚴密的室內隱藏的那一天,你就會知道了! 」
Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
25 以色列王吩咐說:「將米加雅帶去,交給阿孟市長和約阿布王子,
Præcepit autem rex Israel, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Ioas filium Amelech.
26 說君王這樣吩咐:將這人下在監裏,少給他吃的喝的,等我平安回來。」
Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.
27 米加雅說:「你如果能平安回來,那麼,上主就沒藉我說過話。」又說:「眾百姓! 你們要聽清楚啊! 」[阿哈布陣亡]
Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite omnes populi.
28 以色列王遂與猶大王約沙法特上去進攻辣摩特基肋阿得。
Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
29 以色列王對約沙法特說:「我要改裝上陣,你可仍穿朝服。」於是以色列王改裝上了陣。
Dixitque rex Israel ad Iosaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam, tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum.
30 阿蘭王曾吩咐自己的戰車隊長說:「你們不必與大小將士交戰,只攻打以色列王。」
Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum, aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.
31 戰車隊長一看見約沙法特,便說:「這必是以色列王! 」遂將他包圍,向他進攻;約沙法特連聲叫苦,上主援助了他,天主使敵人遠離了他。
Itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat, dixerunt: Rex Israel est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
32 戰車隊長見他不是以色列王,就不再追擊他。
Cum enim vidissent duces equitatus, quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.
33 有人偶然一箭,正射入以色列王的鎧甲與腰帶中,君王對駕車的人說:「轉回,載我離開陣地,我已受傷。」
Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas, at ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
34 但那天戰事越來越激烈,以色列王仍立在車上,抵抗阿蘭人,直到晚上;日落的時後,王就死了。
Et finita est pugna in die illo: porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.

< 歷代志下 18 >