< 提摩太前書 3 >

1 誰若想望監督的職分,是渴望一件善事:這話是確實的。
Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
2 那麼,監督必須是是無可指摘的,只有過一個妻子的丈夫,有節制,應慎重,端莊,好客,善於教導;
Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse: unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3 不嗜酒,不暴戾,而應溫良和善,不貪愛錢財,
non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
4 善於管理自己的家庭,使子女們服從,凡事端莊:
suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
5 誰若不知道管理自己的家庭.如何能照管天主的教會?
Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit?
6 不可是新奉教的,怕他妄自尊大,而陷於魔鬼所受的判決,
Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli.
7 並且在外人中也必須有好聲望,怕他遭人誹謗,落入魔鬼的羅網。
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
8 執事也必須端莊,不一口兩舌,不飲酒過度,不貪贓;
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
9 以純潔的良心,保持信德的奧蹟。
habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10 這些人應當先受試驗,如果無瑕可指,然後才能作執事。
Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
11 女人也必須端莊,不讒謗;有節制,凡事忠信。
Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
12 執事應當只作過一個妻子的丈夫,善於管理自己子女和家庭,
Diaconi sint unius uxoris viri: qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.
13 因為善於服務的,自可獲得優越的品位,而大膽宣揚基督耶穌的信仰。
Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
14 我雖希望快到你那裏去,但我仍把這些事寫給你;
Haec tibi scribo fili Thimothee, sperans me ad te venire cito.
15 假使我遲遲不到,你可以知道在天主的家中應當如何行動;這家庭就是永生天主的教會,真理的柱石和基礎。
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
16 無不公認,這虔敬奧蹟是偉大的:就是衪出現於肉身,受證於聖神,發顯於天使,被傳於異民,見信於普世,被接於光榮。
Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

< 提摩太前書 3 >