< 撒母耳記上 3 >

1 小撒慕爾在厄里面前服事上主;那時,上主的話少有,異象也罕見。
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta.
2 有一天,厄里睡在自己的房裏,他的眼睛漸漸昏花,已看不清了,
Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre:
3 天主的燈尚熄滅,撒慕爾睡在安放天主約櫃的上主的殿內。
lucernam Dei antequam extingueretur, Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
4 那時,上主召叫說:「撒慕爾! 撒慕爾! 」他回答說:「我在這裏! 」
Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego.
5 他就跑到厄里前說道:「你叫了我,我在這裏。」厄里說:「我沒有叫你,回去睡罷! 」他就回去睡了。
Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.
6 上主又叫撒慕爾;撒慕爾起來,走到厄里那裏說道:「你叫了我,我在這裏。」厄里對他說:「我兒,我沒有叫你,回去睡罷! 」
Et adiecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego: quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te fili mi: revertere et dormi.
7 撒慕爾不知道是上主,因為上主的話尚未啟示給他。
Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
8 上主第三次又叫了撒慕爾;他起來,又走到厄里那裏說道:「你叫了我,我在這裏。」厄里於是明白,是上主叫了幼童,
Et adiecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,
9 便對撒慕爾說:「去睡罷! 假使有人再叫你,你就回答說:請上主發言,你的僕人在此靜聽。」撒慕爾就回去,仍睡在原處。
et ait: Ecce ego: quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.
10 上主走近,像前幾次一樣召叫說:「撒慕爾,撒慕爾! 」撒慕爾便回答說:「請上主發言! 你的僕人在此靜聽。」
Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere Domine, quia audit servus tuus.
11 上主遂對撒慕爾說:「看! 我要在以色列行一件事,凡聽見的人,他的兩耳必要嗡嗡作響。
Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius.
12 到那一天,我必對厄里從頭到尾實踐我論他的家族所說的一切。
In die illa suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius: incipiam, et complebo.
13 你傳報給他:我要處罰他的家族直到永遠,因為他原知道他的兩個兒子凌辱了天主,卻未責斥他們。
Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum, propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
14 因此,我對厄里的家族起誓:無論犧牲或供物,永不能抹去厄里一家的罪過。
Idcirco iuravi Domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum.
15 撒慕爾睡到早晨起來,開了上主聖殿的門;但害怕告訴厄里他所見的異象。
Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
16 厄里卻對撒慕爾說:「撒慕爾,我兒! 」他回答說:「我在這裏。」
Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens, ait: Praesto sum.
17 厄里問說:「上主給你說了什麼話,請不要隱瞞我! 你若把上主給你說的話,給我隱瞞了一句,願天主加倍懲罰你。」
Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me. haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi.
18 撒慕爾便把那些話全告訴了他,一句也沒有隱瞞。厄里說:「他是上主,他看著怎麼好,就怎樣行罷! 」
Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat.
19 撒慕爾漸漸長大;上主與他同在,使他說的一切話,沒有一句落空。
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.
20 於是全以色列從丹直到貝爾舍巴,都知道撒慕爾被立為上主的先知。
Et cognovit universus Israel a Dan, usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
21 自從上主在史羅對撒慕爾顯現後,繼續在史羅顯現於他。
Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.

< 撒母耳記上 3 >