< 彼得前書 3 >
1 同樣,你們做妻子的,應當服從自己的丈夫,好叫那些不信從天主話的,為了妻子無言的品行而受感化,
Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant,
considerantes in timore castam conversationem vestram.
3 你們的裝飾不應是外面的髮型、金飾,或衣服的裝束,
Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
4 而應是那藏於內心,基於不朽的溫柔,和寧靜心神的人格:這在天主前纔是寶貴的。
sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
5 從前那些仰望天主的聖婦,正是這樣裝飾了自己,服從了自己的丈夫。
Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectæ propriis viris.
6 就如撒辣聽從了亞巴郎,稱他為「主」;你們如果行善,不害怕任何恐嚇,你們就是她的女兒。
Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cuius estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
7 同樣,你們作丈夫的,應該憑著信仰的智慧與妻子同居,待她們有如較為脆弱的器皿,尊敬她們,有如與你們共享生命恩寵的繼承人:這樣你們的祈禱便不會受到阻礙。
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et coheredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.
8 總之,你們都該同心合意,互表同情,友愛弟兄,慈悲為懷,謙遜溫和;
In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
9 總不要以惡報惡,以罵還罵;但要祝福,因為你們原是為繼承祝福而蒙召的。
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis.
10 所以『凡願意愛惜生命,和願意享見幸福日子的,就應謹守口舌,不說壞話,克制嘴唇,不言欺詐;
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum.
Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
12 因為上主的雙目垂顧正義的人,他的兩耳俯聽他們的哀聲;但上主的威容敵視作惡的人。』
Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: Vultus autem Domini super facientes mala.
Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?
14 但若你們為正義而受苦,纔是有福的。你們不要害怕人們的恐嚇,也不要心亂,
Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
15 你們但要在心內尊崇基督為主;若有人詢問你們心中所懷希望的理由,你們要時常準備答覆,
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
16 且要以溫和、以敬畏之心答覆,保持純潔的良心,好使那些誣告你們在基督內有良好品行的人,在他們誹謗你們的事上,感到羞愧。
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
17 若天主的旨意要你們因行善而受苦,自然比作惡而受苦更好,
Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
18 因為基督也曾一次為罪而死,且是義人代替不義的人,為將我們領到天主面前;就肉身說,他固然被處死了;但就神魂說,他卻復活了。
Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu.
In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit:
20 這些靈魂從前在諾厄建造方舟的時日,天主耐心期待之時,原是不信的人;當時賴方舟經過水而得救的不多,只有八個生靈。
qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam.
21 這水所預表的聖洗,如今賴耶穌基督的復活拯救了你們,並不是滌除肉體的污穢,而是向天主要求一純潔的良心。
Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi,
22 至於耶穌基督,他升了天,坐在天主的右邊,眾天使、掌權者和異能者都屈伏在他權下。
qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ heredes efficeremur: profectus in cælum subiectis sibi Angelis, et potestatibus, et virtutibus.