< 列王紀上 19 >

1 [厄里亞退往曷勒布山]阿哈布將厄里亞所作的一切,以及他如何刀斬眾先知的事,全告訴了依則貝耳。
Nunciavit autem Achab Iezabel omnia quæ fecerat Elias, et quo modo occidisset universos prophetas gladio.
2 依則貝耳就派使者去對厄里亞說:「明天這個時候,如果我不使你的性命如同那些先知一樣,願眾神明嚴厲,且加倍嚴厲地懲罰我! 」
Misitque Iezabel nuncium ad Eliam, dicens: Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.
3 厄里亞害了怕,遂起身逃命,到了猶大境內的貝爾舍巴,叫他的僕人留在那裏,
Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Iuda, et dimisit ibi puerum suum,
4 自己卻進入曠野,走了一天的路,來到一棵杜松樹下,坐下來求死說:「上主啊! 現在已經夠了! 收去我的性命罷! 因為我並不如我的祖先好。」
et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam iuniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum, quam patres mei.
5 以後,就躺在那棵杜松樹下,睡著了;忽然,有為天使拍醒他,對他說:「起來,吃罷! 」
Proiecitque se, et obdormivit in umbra iuniperi: et ecce Angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede.
6 他看了看,見頭旁有一塊用炭火烤熟的餅和一罐水;他吃了喝了,又躺下睡了。
Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.
7 上主的使者第二次又來拍醒他說:「起來,吃罷! 因為你還有一段很遠的路。」
Reversusque est Angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via.
8 他就起來,吃了喝了,賴那食物的力量,走了四十天四十夜,一直到了天主的山曷勒布。天主顯現給厄里亞
Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.
9 他來到那裏,進了一個山洞,在那裏過夜;有上主的話傳於他說:「厄里亞,你在這裏做什麼﹖」
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis Elia?
10 厄里亞答說:「我為上主萬軍的天主憂心如焚,因為以色列子民背棄了你的盟約,毀壞了你的祭壇,刀斬了你的先知,只剩下了我一個,他們還要奪取我的性命! 」
At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
11 上主吩咐他說:「你出來,站在山上,立在上主前面。」那時,上主正從那裏經過,在上主面前,暴風大作,裂山碎石,但是,上主卻不在風暴中;風以後有地震,但是上主亦不在地震中;
Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
12 地震以後有烈火,但是上主仍不在火中;烈火以後,有輕微細弱的風聲。
et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem sibilus auræ tenuis.
13 厄里亞一聽見這聲音,即用外衣蒙住臉出來,站在洞口。遂有聲音對他說:「厄里亞,你在這裏做什麼﹖」
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis Elia? Et ille respondit:
14 他答說:「我為上主萬軍的天主憂心如焚,因為以色列子民背棄了你的盟約,毀壞了你的祭壇,刀斬了你的先知,只剩下了我一個,他們還要奪取我的性命! 」厄里亞奉命敷油
Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
15 上主對厄里亞說:「你回去,仍取道曠野,往大馬士革去,到了那裏,給哈匝耳敷油,立他為阿蘭王。
Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam,
16 去給尼默史的孫子耶胡敷油,立他為以色列王;再去給阿耳貝默曷拉人沙法特的兒子厄里叟敷油,立他接替你為先知;
et Iehu filium Namsi unges regem super Israel: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmeula, unges prophetam pro te.
17 將來躲過哈匝耳的刀的,必為耶胡所殺;躲過耶胡的刀的,必為厄里叟所殺。
Et erit, quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Iehu: et quicumque fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.
18 然而,在以色列我要為我自己留下七千人;他們全是從未向巴耳屈過膝,未與巴耳親過嘴的人。」厄里叟蒙召
Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non adoravit eum osculans manus.
19 厄里亞於是從那裏起身,去找沙法特的兒子厄里叟。他正在耕田,在他面前有十二對牛,他自己趕著地十二對;厄里亞走過他身邊,將自己的外衣披在他身上。
Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim iugis boum. et ipse in duodecim iugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
20 厄里叟? 披在的父母吻別,然後來跟隨你。」厄里亞對他說:「你去罷! 要再回來! 因為我應為你作的,已經作了。」
Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.
21 厄里叟離開了厄里亞,回來牽出一對牛宰殺了,用駕馭牛的用具煮熟,分給眾人吃;然後他便起身跟隨厄里亞,作了他的侍從。
Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.

< 列王紀上 19 >