< 列王紀上 14 >
1 [雅洛貝罕的兒子患病]那時,雅洛貝罕的兒子阿彼雅患病,
In tempore illo ægrotavit Abia filius Jeroboam.
2 雅洛貝罕對自己的妻子說:「請你起來改裝,教人認不出你是雅洛貝罕的妻子,往史羅去,在那裏有先知阿希雅,他曾預言過我要作這人民的君王。
Dixitque Jeroboam uxori suæ: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
3 你帶上十塊餅,一些餅乾和一瓶蜜去見他,他會告訴你孩子將來究竟如何。」
Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.
4 雅洛貝罕的妻子就這樣做了:起身去了史羅,來到阿希雅的家。阿希雅因年老,眼睛昏花,不能看清;
Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute.
5 但上主卻預先對阿希雅說:「雅洛貝罕的妻子,要來問你有關她兒子的事,因為她兒子病了;你要如此這般地答覆她;她來時,是作另一婦人的打扮。」阿希雅預言孩子必死
Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat: hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat,
6 她一進門,阿希雅聽見她的腳步聲,就說:「雅洛貝罕的妻子,請進來! 你為什麼扮另一婦人﹖我正奉命要告訴你一個凶信。
audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius.
7 你去告訴雅洛貝罕,上主以色列的天主這樣說:我從人民中提拔了你,立你作我人民以色列的領袖;
Vade, et dic Jeroboam: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël,
8 我從達味家奪過王國來交給你,而你卻不像我的僕人達味那樣遵守我的誡命,全心隨從我,只行我視為正義的事;
et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo:
9 你反而作惡甚於你以前的任何人,且去為你自己製造別的神,鑄造偶像,惹我發怒,完全背棄了我。
sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum:
10 因此,我要降災懲罰雅洛貝罕家,消滅以色列所有屬於雅洛貝罕的男人,無論是自由的或是不自由的,一概除掉;我要掃除雅洛貝罕的家,有如人清除糞土一樣。
idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
11 凡屬雅洛貝罕的人,死在城中的,必為狗吞食,死在田野間的,必為空中的飛鳥啄食:因為上主說了。
Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cæli: quia Dominus locutus est.
12 現在,你快起身回家;當的腳踏進城門時,孩子就要死去。
Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
13 全以色列人要哀悼他,埋葬他;雅洛貝罕家中,只有他得進入墳墓,因為雅洛貝罕家中,只有他行了一些中悅上主,以色列的天主的善事。
et planget eum omnis Israël, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam.
14 上主必為自己另選一位君王來統治以色列,那天他要消滅雅洛貝罕家。現在,我還能說什麼﹖
Constituet autem sibi Dominus regem super Israël, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore:
15 上主必要打擊以色列,使他們搖動如同水中的蘆葦;並將以色列從上主賜給他們祖先的福地上拔除,使他們分散在大河之外,因為他們製造了阿舍辣惹上主發怒。
et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.
16 由於雅洛貝罕自己所犯的罪,和使他以色列所犯的罪,上主必要拋棄以色列。」
Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël.
17 雅洛貝罕的妻子遂起身走了,到了提爾匝,一進家門,孩子就死了。
Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,
18 全以色列埋葬了他,並為他舉哀,正如上主藉著他的僕人阿希雅先知所說的話。雅洛貝罕逝世
et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israël juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ.
19 雅洛貝罕其餘的事蹟,有關他怎樣戰爭,怎樣作王,都記載在以色列列王實錄上。
Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël.
20 雅洛貝罕在位凡二十二年,然後與列祖同眠。他的兒子納達布繼位為王。勒哈貝罕為猶大王
Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.
21 撒羅滿的兒子勒哈貝罕在猶大為王,他登極時,年四十一歲。他在耶路撒冷,即在上主從以色列各支派中選出歸他名下的城中,作王十七年;他的母親名叫納阿瑪,是阿孟人。
Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset: decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
22 猶大人行了上主視為惡的事;他們所犯的罪比他們祖先所犯的,更激怒上主,
Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt.
23 因為他們也在各地的高崗上,在各綠樹下,修築了丘壇、柱像和阿舍辣;
Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:
24 境內還有為神賣淫的男女,完全仿效了上主從以色列前所驅逐的異族,做了種種可憎惡的事。埃及王進攻猶大
sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.
25 勒哈貝罕作王第五年,埃及王史沙克上來進攻耶路撒冷,
In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem,
26 劫去上主殿內和王宮的寶物,全部帶走,連撒羅滿所製的一切金盾牌也都帶去。
et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon:
27 勒哈貝罕只得製造銅盾牌來代替,交給防衛宮門的侍衛長保管;
pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.
28 每逢君王進入上主的殿時,侍衛便手持這些盾牌;事後,仍將盾牌送回侍衛室中。勒哈貝罕逝世
Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui præeundi habebant officium: et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
29 勒哈貝罕其餘的事蹟,他的一切作為,都記載在猶大列王十實錄上。
Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.
Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
31 勒哈貝罕與列祖同眠,與列祖同葬在達味城。他的母親名叫納阿瑪,是阿孟人;他的兒子阿彼雅繼位為王。
Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo.