< 歷代志上 24 >
1 [司祭班次]亞郎的子孫也有他們的班次。亞郎的兒子:納達布、阿彼胡、厄肋阿匝爾和依塔瑪爾。
Porro filiis Aaron hae partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
2 納達布和阿彼胡在他們父親以前死了,又沒有兒子,所以厄肋阿匝爾和依塔瑪爾作了司祭。
Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
3 達味和厄肋阿匝爾的後裔匝多克,並依塔瑪爾的後裔阿希默肋客,將他們的同族兄弟分開班次,按班次服役。
Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
4 以後發現厄肋阿匝爾的子孫中為首領的人,多於依塔瑪爾的子孫,遂將他們如此劃分:厄肋阿匝爾的後裔中族長十六人,依塔瑪爾的後裔中族長八人,
Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5 以抽籤方式將他們分開,彼此同列,因為在厄肋阿匝爾子孫中和依塔瑪爾子孫中,都有在聖所作首領和天主面前作首領的。
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
6 肋未人乃塔乃耳的兒子舍瑪雅書記在君王、首領、司祭匝多克、厄彼雅塔爾的兒子阿希默肋客和眾司悸及肋未族長前登記:一籤為厄肋阿匝爾家族,一籤為依塔瑪爾家族。
Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.
Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedei,
tertia Harim, quarta Seorim,
quinta Melchia, sexta Maiman,
septima Accos, octava Abia,
nona Iesua, decima Sechenia,
undecima Eliasib, duodecima Iacim,
tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
vigesimaprima Iachin, vigesimasecunda Gamul,
vigesimatertia Dalaiau, vigesimaquarta Maaziau.
19 這就是他們進入上主殿內,按照上主以色列的天主吩咐他們祖先亞郎所制定的規律,供職的班次。[肋未班次補遺]
Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut praeceperat Dominus Deus Israel.
20 肋未的其餘後裔中,有阿默蘭的子孫叔巴耳;叔巴耳的子孫中,有耶赫狄雅。
Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia.
21 至於勒哈彼雅:勒哈彼雅子孫中,為首的是依史雅。
De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.
22 依茲哈爾的子孫中,有舍羅摩特;舍羅摩特子孫中,有雅哈特。
Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath:
23 赫貝龍的子孫中,為首的是耶黎雅,次為阿瑪黎雅,三為烏齊耳,四為耶卡默罕。
filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus.
24 烏齊耳的子孫中,有米加,米加的子孫中,有沙米爾。
Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
25 米加的弟兄:依史雅;依史雅的子孫中,有則加黎雅。
Frater Micha, Iesia: filiusque Iesiae, Zacharias.
Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno.
27 默辣黎的子孫中,有雅哈齊雅的兒子巴尼、芍罕、匝雇爾和依貝黎瑪。
Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
28 瑪赫里的兒子:厄肋阿匝爾和克士;厄肋阿匝爾沒有兒子。
Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
Filius vero Cis, Ierameel.
30 慕史的兒子:瑪赫里、厄德爾和耶黎摩特。這些人按照他們的家族,都是肋末的後裔。
Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
31 他們在達味君王與匝多克、阿希默肋客,並司祭及肋末人的族長面前,像他們的弟兄亞郎的子孫,族長與年幼的兄弟,都一樣抽了籤。
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. omnes sors aequaliter dividebat.