< 歷代志上 17 >

1 [達味想建聖殿]當達味住在宮殿時,對納堂先知說:「看,我住在香柏木的宮殿裡,上主的結約之櫃卻在帳幕裡。」
Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est.
2 納堂回答達味說:「你心中打算的,你全可照辦,因為上主與你同在。」
Et ait Nathan ad David: Omnia, quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
3 但是,當夜就有天主的話傳於納堂說:「
Igitur nocte illa factus est sermo Domini ad Nathan, dicens:
4 你去告訴我的僕人達味,上主這樣說:不是你要為我建築殿宇居住。
Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.
5 我自從領以色列上來那天起,直到今天,從沒有住過殿宇,只從這帳棚到那帳棚,從這會幕到那會幕。
Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
6 在我與全以色列同行時,我何嘗向我立為牧養我民以色列的一個民長說過:你們為什麼不為我建造一座香柏木的殿宇﹖[天主許與達味鴻恩]
manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni Iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
7 現在你要對我的僕人達味說:萬軍的上主這樣說:是我揀選你離開牧場,離開放羊的事,作我民以色列的領袖。
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel.
8 你不論往那裏去,我總是同你在一起,由你面前消滅你的一切仇敵。我要使你成名,像世上出名的大人物。
Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
9 我要為我民以色列安置一個地方,栽培他們,在那裏久住,再也不受驚擾,再也不像先前受惡人的蹂躪,
Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
10 有如我為我民以色列立民長的時候一樣;我要降服你的一切仇敵。並且我告訴你:上主必要為你建立家室。
ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuncio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum.
11 及至你日子滿期,到你祖先那裏去時,我必要在你以後給你興起一個後裔,即你所生的一個兒子,鞏固他的王權。
Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum eius.
12 他要為我建造殿宇,我要鞏固他的王位,直到永遠。
Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.
13 我要作他的父親,他要作我的兒子;我決不使我的寵愛離棄他,有如離棄你以前那一位;
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
14 反要使他堅立在我的家和我的國中,至於永遠;他的王位永固不移。」
Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum.
15 納堂便照這一切話,將整個啟示告訴了達味。[達味謝恩]
Iuxta omnia verba haec, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
16 達味就進去,端坐在上主面前說:「上主,天主! 我是誰﹖我的家族又算什麼,你竟領我到了這個地步!
Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia?
17 天主,者贊你眼裏還以為太小,而你又說明了你僕人家族的未來遠景,竟視我有如一個高貴的人,上主,天主!
Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus.
18 為了你加於你僕人達味的光榮,我還有什麼話可向你說,你認識你的僕人。
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
19 上主! 你為了你的僕人,按照你的心意,成就了這些偉大的事,為將這些偉大的事彰顯出來。
Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
20 上主! 照我們耳朵所聽到的,沒有誰能與你相比;除你以外,也沒有別的神。
Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris.
21 世上又有那一個民族,能比得上你的民族以色列﹖天主竟親自將他們解救出來,作為自己的民族,為使你成名,就在你從埃及解救出來的人民前,行了大而可畏的奇事,驅散了異民;
Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus eiiceret nationes a facie eius, quem de Aegypto liberarat?
22 你使你的民族以色列永遠作你的民族,你,上主做他們的天主。
Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum, et tu Domine factus es Deus eius.
23 上主! 現在求你永遠堅持你論及你僕人,及他的家室所說的話,照你所說的話履行罷!
Nunc igitur Domine, sermo, quem locutus es famulo tuo, et super domum eius, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
24 願這話堅定不移,願你的名永遠受尊崇,人人都說:萬軍的上主,以色列的天主,實在是以色列的天主。願你的僕役達味的家室,在你面前堅定不移!
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum: et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi eius permanens coram eo.
25 我的天主! 因為是你啟示你的僕人,要為他建立家室,因此,你的僕人纔敢在你面前如此祈禱。
Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
26 上主! 惟獨你是天主! 是你向你僕人應許了這些恩惠。
Nunc ergo Domine tu es Deus: et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
27 現在,就請你惠然祝福你僕人的家室,使它永遠在你面前存立。上主! 因為凡你祝福的,必永遠獲得祝福。」
Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim Domine benedicente, benedicta erit in perpetuum.

< 歷代志上 17 >