< 路加福音 21 >

1 耶稣环顾四周,看见有钱人把捐赠投入奉献箱。
Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 他又看见一个穷寡妇,在里面投入两个小钱。
Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
3 于是耶稣说:“实话告诉你们,穷寡妇所投入的要比其他所有人加一起还要多。
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper, plus quam omnes misit.
4 因为其他人只是自己财富的一部分投进去,这寡妇虽然很穷,却献出了赖以为生的所有金钱。”
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo, quo deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit.
5 那里有人在讨论神庙以及它精美的石艺和供物装饰。但耶稣说:
Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus, et donis ornatum esset, dixit:
6 “你们看见的这些......在那一刻到来之时,所有垒砌的石头都会倒塌,一切都会被摧毁。”
Haec, quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
7 他们问他:“老师,这会在什么时候发生?发生的时候会有什么预兆?”
Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?
8 耶稣提醒他们说:“你们要小心,不要被人迷惑。因为会有很多人来假冒我的名,说‘我就是基督!’,还会说‘时候到了!’但不要跟随这些人。
Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
9 当你们听到战乱和暴动,不要惊慌,因为这样的事情一定会先出现,但不会马上看到结局。”
Cum autem audieritis proelia, et seditiones, nolite terreri: oportet enim primum haec fieri, sed nondum statim finis.
10 耶稣对他们说:“民族之间要有战争,国家之间要有战争。
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
11 到时候会有剧烈的大地震,处处是饥荒和瘟疫,天空显现可怕的恐怖预兆。
Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.
12 但在这一切发生之前,他们会抓住你们,迫害你们,把你们拖到会堂前,扔进监狱里,甚至会押到国王和总督面前。
Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas, et custodias, trahentes ad reges, et praesides propter nomen meum:
13 但这会为你们提供一个机会,在他们面前代表我发言。
continget autem vobis in testimonium.
14 所以,你们要提前坚定决心,不必提前思量如何进行自我辩护。
Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis.
15 因为我会让你们说出睿智之语,让所有的敌人都不能辩论或反驳。
ego enim dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri.
16 你们将会被父母、兄弟、亲戚和朋友出卖,你们中有的人会被他们害死。
Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
17 因为我,你们会被众人恨恶,
et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum:
18 但你们却可以毫发无伤。
et capillus de capite vestro non peribit.
19 只要坚定自己的立场,就会获得自己的生命。
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 但是,当你们看见耶路撒冷被军队团团围住,就知道它距离摧毁的日子已经不远了。
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius:
21 住在犹太的必须逃到山上;住在城里的必须离开;住在乡下的不要进城。
tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes: et qui in medio eius, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam.
22 因为这是惩罚的日子,经书上所写的一切都会变成现实。
quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
23 到那时,怀孕和哺乳婴儿的女人将会很艰难!因为可怕的灾难将降临这片土地,众人都将被惩罚。
Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24 他们将被刀屠杀,俘虏到各国并被投入监狱,耶路撒冷必被异教徒践踏,直到异教徒占领的时间结束。
Et cadent in ore gladii: et captivi ducentur in omnes Gentes. et Ierusalem calcabitur a Gentibus: donec impleantur tempora nationum.
25 日月星辰都会有预兆,世界的国家会因海洋的波涛汹涌而陷入苦难。
Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura Gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:
26 天上的力量震撼世界,这个世界即将发生的事情让人们陷入恐惧,这恐惧会让人虚弱。
arescentibus hominibus prae timore, et expectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur:
27 到那时,他们会看见人子携力量和伟大荣耀,驾云降临。
et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate.
28 在发生这一切的时候,你们应当昂首挺立向上看,因为你们很快就会被救赎。”
His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
29 然后耶稣举例讲了一个故事:“看看这无花果树或其他的树木。
Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
30 看到它们发芽,你就知道夏天将至。
cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
31 同样,当你们看到这些事情发生,无需别人告诉你,就知道上帝之国已近。
Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32 我告诉你们真相,这一代人在有生之年定会看到这一切。
Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
33 天地都将走向终结,但我的教诲不会消失。
Caelum, et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
34 小心,不要因各种派对、贪图美酒和生活困苦分散了你的注意力,因为那一天会突然降临,
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae: et superveniat in vos repentina dies illa:
35 那一天会波及地球上的所有人。
tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.
36 你们要时刻警醒和祈祷,这样才有可能逃离这将要发生的事情,才可以站在人子面前。”
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
37 耶稣每天都在白天到殿里教导,晚上到橄榄山中过夜。
Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
38 群众清早起来上神庙,到他那里听他讲道。
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

< 路加福音 21 >