< 使徒行传 21 >

1 在与他告别之后,我们也乘船直接去了哥士,第二天抵达罗底,然后从那里去往帕大拉。
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
2 在帕大拉,我们看到一艘开往腓尼基的船,于是就上船继续前行。
Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
3 在旅途中,我们远远地在左手方向看见了塞浦路斯。继续航行到叙利亚后,我们在推罗上岸,因为船要在那里卸货。
Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.
4 我们找到了一些信徒,在那里停留了七天。这些信徒曾通过圣灵告诉保罗,不要去耶路撒冷。
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Ierosolymam.
5 在那艘船准备再次起航时,我们回到船上继续旅程。在我们离开城市的时候,所有信徒都携妻带子给我们送行。大家一起跪在海滩上祷告,互相告别。
Et expletis diebus profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus, et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus.
6 随后我们就上了船返回家中。
Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
7 我们从推罗开始的那段旅程,终点是多利买。我们问候那里的信徒,然后住了一天。
Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
8 第二天我们便离开并去往该撒利亚,住在福音传播者腓利的家中,他也是七执事之一。
Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
9 他有四名尚未嫁人的女儿,都具有预言的能力。
Huic autem erant quattuor filiae virgines prophetantes.
10 我们在那里住了几天之后,一位名叫亚迦布的先知从犹太赶来。
Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam vir a Iudaea propheta, nomine Agabus.
11 他找到我们,拿出保罗的腰带绑住他自己的手脚,然后说:“圣灵说,犹太人在耶路撒冷就是这样捆绑这腰带的主人,然后把他交给异教徒。”
Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes, et manus dixit: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei, et tradent in manus Gentium.
12 听闻此话,我们就和那里的信徒央求保罗不要去耶路撒冷。
Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Ierosolymam.
13 保罗却回答:“你们为什么要哭?这让我的心都碎了。以主耶稣之名,我们不仅准备好在耶路撒冷被捆绑,也准备好死在那里。”
Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu.
14 由于他不听劝阻,我们只能对他说“愿主的意愿能够达成”,然后就放弃了。
Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
15 几天后,我们收拾行装去耶路撒冷。
Post dies autem istos praeparati, ascendebamus in Ierusalem.
16 该撒利亚的几名信徒与我们同行,带着我们住进塞浦路斯人拿孙的家里,他很早就成为了上帝的信徒。
Venerunt autem quidam ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Iasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.
17 到了耶路撒冷后,那里的信徒们热情地接待我们。
Et cum venissemus Ierosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
18 第二天,保罗和我们一同去见雅各,教会的长老们也都在那里。
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt seniores.
19 保罗向他们问候,然后就详细讲述了上帝如何通过他所履行的侍奉,在异教徒中所做的一切。
Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae Deus fecisset in Gentibus per ministerium ipsius.
20 众人听罢纷纷赞美上帝,对保罗说:“兄弟,你看,犹太人信主的人有好几万,他们仍然小心地遵循着律法。
At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis.
21 但他们听说,你教导所有与异教徒生活在一起的犹太人不遵循摩西的律法,让他们不要给孩子行割礼,不要遵守我们的风俗。
Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Iudaeorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
22 他们肯定听说你已经来了,那我们应该怎么办呢?
Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
23 我们希望你能这么做:我们中有四人已经起誓发愿,
Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quattuor, votum habentes super se.
24 你和他们一起去行洁净礼,付钱让他们剃去头发,这样大家就知道,以往听说关于你的说法都不真实,你也是一名遵守律法、循规蹈矩之人。
His assumptis, sanctifica te cum illis: et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
25 至于信主的异教徒,我们已经写信吩咐他们,不要吃献祭神像的食物,要避开血和勒死的牲畜,不要淫乱。”
De his autem, qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis, immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
26 于是保罗带走了那四个人,第二天和他们一起行洁净礼,然后去了圣殿,告知他们何时洁净期满以及每个人应该献祭的时间。
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuncians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27 在快到第七天的时候,亚西亚来的犹太人在圣殿中看见保罗,于是就煽动众人反对保罗并捉拿他。
Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et iniecerunt ei manus, clamantes:
28 他们高喊:“以色列人啊,快来帮忙!这个人到处唆使众人反对我们以色列人,反对律法和圣殿。他甚至还把希腊人带入圣殿,污染了这片圣地。”
Viri Israelitae, adiuvate: hic est homo, qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et Gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
29 (他们之所以这么说,是因为之前曾在城里看到他和弗所人特罗非摩在一起,所以就以为保罗带他进入了圣殿。)
Viderant enim Throphimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
30 全城都骚动起来,民众纷纷涌来抓住保罗,将他拖出殿外,殿门立刻关闭。
Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausae sunt ianuae.
31 他们正准备杀了保罗时,有人向罗马军营的千夫长报告,整个耶路撒冷都陷入了混乱。
Quaerentibus autem eum occidere, nunciatum est tribuno cohortis: Quia tota confunditur Ierusalem.
32 千夫长立刻带着百夫长和士兵,向暴乱地点赶来。暴徒们看到千夫长和士兵,便停止殴打保罗。
Qui statim assumptis militibus, et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum.
33 长官上前抓住保罗,命令用两条铁链把他捆住,然后询问他是谁,做过什么事。
Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et iussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
34 暴徒中有些人开始各执一词地胡乱叫喊,长千夫长也没办法找到真相,只好下令把保罗带到营地去。
Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra.
35 保罗来到台阶处,由于周围的民众变得很暴力,士兵们不得不把保罗抬起来。
Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
36 人群中有一些跟上来的人高声喊叫:“干掉他!”
Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.
37 保罗快被带到军营的时候,保罗问千夫长说:“可以跟你说句话吗?” 千夫长说:“你懂希腊语?
Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit ei: Graece nosti?
38 之前煽动骚乱、带领四千名杀手跑到荒野去的那个埃及人,不就是你吗?”
Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quattuor millia virorum sicariorum?
39 保罗说:“我是犹太人,来自基利家的重镇之一大数。请准我与民众说几句。”
Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
40 千夫长批准了他的请求。于是保罗就站在台阶上,向民众做了一个安静的手势。待大家都平静下来后,他开始用阿拉姆语演讲。
Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus, annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua Hebraea, dicens:

< 使徒行传 21 >