< 哥林多前书 3 >

1 兄弟姐妹们,之前与你们交流之时,无法把你们当作圣灵信徒,只能将你们视为俗世中人,就像婴儿时的基督。
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
2 我喂养你们的是牛奶,不是饭菜,因为那时你们还没有准备好。
lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
3 即使现在,你们仍然没有准备好,仍是俗世中人。因为你们仍然会嫉妒纷争,你们的行为就像普通人一样,难道不是说明,你们仍然是俗世中人吗?
Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
4 有人说“我追随保罗”,有人说“我追随亚波罗”,这正说明你们仍然是普通凡人。
Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli. Alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
5 亚波罗是谁?保罗是谁?我们不过是你所信仰之人的仆人,每个人都按照上帝的要求行事。
Ministri eius, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
6 我负责栽种,亚波罗负责浇灌,但只有上帝才能让它生长!
Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.
7 所以,栽种和浇灌之人没什么了不起,真正了不起的,是让你成长的上帝。
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus.
8 栽种的和浇灌之人都有着同样的目标,只是按照其付出的努力获得酬劳。
Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
9 我们是与上帝共同劳作的工人,你们是上帝的田地,上帝的房屋。
Dei enim sumus adiutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.
10 通过上帝赐给我的恩典,我就像娴熟的建筑师打下根基,现在由其他人在上面建造。建造之人要小心自己的一举一动。
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet.
11 因为除了已经打好的根基——即耶稣基督,任何人都不能立下其他根基。
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus.
12 如果有人用金银、宝石、木头、枯草或稻秆在根基上建造,
Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam,
13 所使用的材料早晚都会显露,因为当审判日到来,它们会在火焰中显现并经受考验。每个人的工作都会显现出它本来的样子。
uniuscuiusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit.
14 如果你的建筑经得起考验,就会得到赏赐。
Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet.
15 如果你的建筑被烧毁,就会遭受损失。他们仍然会获得拯救,但却像穿越火焰一样。
Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem.
16 难道你不知道吗?你就是上帝的圣殿,上帝之灵就在你们心中。
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
17 毁坏上帝圣殿之人,上帝必摧之,因为上帝之殿为圣洁之地,这圣殿就是你。
Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18 不要自欺欺人。如果你自诩拥有人间的智慧,就应该变为愚人,这样才是真正的智慧。 (aiōn g165)
Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. (aiōn g165)
19 因为对于上帝而言,人间的智慧都是愚蠢。正如经书所言:“他让智慧之人的聪明,让他们犯错。”
Sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
20 经书还说:“主知道智慧之人的辩论毫无意义。”
Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.
21 所以不要夸耀人,因为你们拥有一切,
Nemo itaque glorietur in hominibus.
22 无论是保罗、亚波罗或矶法,无论是世界、是生还是死,是现在或是将来,都是如此。你们拥有一切,
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
23 你们都为基督所有,基督则为上帝所有。
vos autem Christi: Christus autem Dei.

< 哥林多前书 3 >