< اَلْمَزَامِيرُ 119 >
طُوبَى لِلْكَامِلِينَ طَرِيقًا، ٱلسَّالِكِينَ فِي شَرِيعَةِ ٱلرَّبِّ. | ١ 1 |
Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
طُوبَى لِحَافِظِي شَهَادَاتِهِ. مِنْ كُلِّ قُلُوبِهِمْ يَطْلُبُونَهُ. | ٢ 2 |
Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
أَيْضًا لَا يَرْتَكِبُونَ إِثْمًا. فِي طُرُقِهِ يَسْلُكُونَ. | ٣ 3 |
Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
أَنْتَ أَوْصَيْتَ بِوَصَايَاكَ أَنْ تُحْفَظَ تَمَامًا. | ٤ 4 |
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
لَيْتَ طُرُقِي تُثَبَّتُ فِي حِفْظِ فَرَائِضِكَ. | ٥ 5 |
Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas.
حِينَئِذٍ لَا أَخْزَى إِذَا نَظَرْتُ إِلَى كُلِّ وَصَايَاكَ. | ٦ 6 |
Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
أَحْمَدُكَ بِٱسْتِقَامَةِ قَلْبٍ عِنْدَ تَعَلُّمِي أَحْكَامَ عَدْلِكَ. | ٧ 7 |
Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
وَصَايَاكَ أَحْفَظُ. لَا تَتْرُكْنِي إِلَى ٱلْغَايَةِ. | ٨ 8 |
Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
بِمَ يُزَكِّي ٱلشَّابُّ طَرِيقَهُ؟ بِحِفْظِهِ إِيَّاهُ حَسَبَ كَلَامِكَ. | ٩ 9 |
BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
بِكُلِّ قَلْبِي طَلَبْتُكَ. لَا تُضِلَّنِي عَنْ وَصَايَاكَ. | ١٠ 10 |
In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.
خَبَأْتُ كَلَامَكَ فِي قَلْبِي لِكَيْلَا أُخْطِئَ إِلَيْكَ. | ١١ 11 |
In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
مُبَارَكٌ أَنْتَ يَارَبُّ. عَلِّمْنِي فَرَائِضَكَ. | ١٢ 12 |
Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.
بِشَفَتَيَّ حَسَبْتُ كُلَّ أَحْكَامِ فَمِكَ. | ١٣ 13 |
In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.
بِطَرِيقِ شَهَادَاتِكَ فَرِحْتُ كَمَا عَلَى كُلِّ ٱلْغِنَى. | ١٤ 14 |
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
بِوَصَايَاكَ أَلْهَجُ، وَأُلَاحِظُ سُبُلَكَ. | ١٥ 15 |
In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
بِفَرَائِضِكَ أَتَلَذَّذُ. لَا أَنْسَى كَلَامَكَ. | ١٦ 16 |
In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
أَحْسِنْ إِلَى عَبْدِكَ، فَأَحْيَا وَأَحْفَظَ أَمْرَكَ. | ١٧ 17 |
GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
ٱكْشِفْ عَنْ عَيْنَيَّ فَأَرَى عَجَائِبَ مِنْ شَرِيعَتِكَ. | ١٨ 18 |
Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
غَرِيبٌ أَنَا فِي ٱلْأَرْضِ. لَا تُخْفِ عَنِّي وَصَايَاكَ. | ١٩ 19 |
Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
ٱنْسَحَقَتْ نَفْسِي شَوْقًا إِلَى أَحْكَامِكَ فِي كُلِّ حِينٍ. | ٢٠ 20 |
Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
ٱنْتَهَرْتَ ٱلْمُتَكَبِّرِينَ ٱلْمَلَاعِينَ ٱلضَّالِّينَ عَنْ وَصَايَاكَ. | ٢١ 21 |
Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
دَحْرِجْ عَنِّي ٱلْعَارَ وَٱلْإِهَانَةَ، لِأَنِّي حَفِظْتُ شَهَادَاتِكَ. | ٢٢ 22 |
Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
جَلَسَ أَيْضًا رُؤَسَاءُ، تَقَاوَلُوا عَلَيَّ. أَمَّا عَبْدُكَ فَيُنَاجِي بِفَرَائِضِكَ. | ٢٣ 23 |
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
أَيْضًا شَهَادَاتُكَ هِيَ لَذَّتِي، أَهْلُ مَشُورَتِي. | ٢٤ 24 |
Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuae.
لَصِقَتْ بِٱلتُّرَابِ نَفْسِي، فَأَحْيِنِي حَسَبَ كَلِمَتِكَ. | ٢٥ 25 |
DALETH. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
قَدْ صَرَّحْتُ بِطُرُقِي فَٱسْتَجَبْتَ لِي. عَلِّمْنِي فَرَائِضَكَ. | ٢٦ 26 |
Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
طَرِيقَ وَصَايَاكَ فَهِّمْنِي، فَأُنَاجِيَ بِعَجَائِبِكَ. | ٢٧ 27 |
Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
قَطَرَتْ نَفْسِي مِنَ ٱلْحُزْنِ. أَقِمْنِي حَسَبَ كَلَامِكَ. | ٢٨ 28 |
Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
طَرِيقَ ٱلْكَذِبِ أَبْعِدْ عَنِّي، وَبِشَرِيعَتِكَ ٱرْحَمْنِي. | ٢٩ 29 |
Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
ٱخْتَرْتُ طَرِيقَ ٱلْحَقِّ. جَعَلْتُ أَحْكَامَكَ قُدَّامِي. | ٣٠ 30 |
Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
لَصِقْتُ بِشَهَادَاتِكَ. يَارَبُّ، لَا تُخْزِنِي. | ٣١ 31 |
Adhaesi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.
فِي طَرِيقِ وَصَايَاكَ أَجْرِي، لِأَنَّكَ تُرَحِّبُ قَلْبِي. | ٣٢ 32 |
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
عَلِّمْنِي يَارَبُّ طَرِيقَ فَرَائِضِكَ، فَأَحْفَظَهَا إِلَى ٱلنِّهَايَةِ. | ٣٣ 33 |
HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
فَهِّمْنِي فَأُلَاحِظَ شَرِيعَتَكَ، وَأَحْفَظَهَا بِكُلِّ قَلْبِي. | ٣٤ 34 |
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
دَرِّبْنِي فِي سَبِيلِ وَصَايَاكَ، لِأَنِّي بِهِ سُرِرْتُ. | ٣٥ 35 |
Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
أَمِلْ قَلْبِي إِلَى شَهَادَاتِكَ، لَا إِلَى ٱلْمَكْسَبِ. | ٣٦ 36 |
Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.
حَوِّلْ عَيْنَيَّ عَنِ ٱلنَّظَرِ إِلَى ٱلْبَاطِلِ. فِي طَرِيقِكَ أَحْيِنِي. | ٣٧ 37 |
Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
أَقِمْ لِعَبْدِكَ قَوْلَكَ ٱلَّذِي لِمُتَّقِيكَ. | ٣٨ 38 |
Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.
أَزِلْ عَارِي ٱلَّذِي حَذِرْتُ مِنْهُ، لِأَنَّ أَحْكَامَكَ طَيِّبَةٌ. | ٣٩ 39 |
Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
هَأَنَذَا قَدِ ٱشْتَهَيْتُ وَصَايَاكَ. بِعَدْلِكَ أَحْيِنِي. | ٤٠ 40 |
Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.
لِتَأْتِنِي رَحْمَتُكَ يَارَبُّ، خَلَاصُكَ حَسَبَ قَوْلِكَ، | ٤١ 41 |
VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
فَأُجَاوِبَ مُعَيِّرِي كَلِمَةً، لِأَنِّي ٱتَّكَلْتُ عَلَى كَلَامِكَ. | ٤٢ 42 |
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
وَلَا تَنْزِعْ مِنْ فَمِي كَلَامَ ٱلْحَقِّ كُلَّ ٱلنَّزْعِ، لِأَنِّي ٱنْتَظَرْتُ أَحْكَامَكَ. | ٤٣ 43 |
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.
فَأَحْفَظَ شَرِيعَتَكَ دَائِمًا، إِلَى ٱلدَّهْرِ وَٱلْأَبَدِ، | ٤٤ 44 |
Et custodiam legem tuam semper: in saeculum et in saeculum saeculi.
وَأَتَمَشَّى فِي رَحْبٍ، لِأَنِّي طَلَبْتُ وَصَايَاكَ. | ٤٥ 45 |
Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
وَأَتَكَلَّمُ بِشَهَادَاتِكَ قُدَّامَ مُلُوكٍ وَلَا أَخْزَى، | ٤٦ 46 |
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
وَأَتَلَذَّذُ بِوَصَايَاكَ ٱلَّتِي أَحْبَبْتُ. | ٤٧ 47 |
Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.
وَأَرْفَعُ يَدَيَّ إِلَى وَصَايَاكَ ٱلَّتِي وَدِدْتُ، وَأُنَاجِي بِفَرَائِضِكَ. | ٤٨ 48 |
Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi: et exercebor in iustificationibus tuis.
اُذْكُرْ لِعَبْدِكَ ٱلْقَوْلَ ٱلَّذِي جَعَلْتَنِي أَنْتَظِرُهُ. | ٤٩ 49 |
ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
هَذِهِ هِيَ تَعْزِيَتِي فِي مَذَلَّتِي، لِأَنَّ قَوْلَكَ أَحْيَانِي. | ٥٠ 50 |
Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
ٱلْمُتَكَبِّرُونَ ٱسْتَهْزَأُوا بِي إِلَى ٱلْغَايَةِ. عَنْ شَرِيعَتِكَ لَمْ أَمِلْ. | ٥١ 51 |
Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
تَذَكَّرْتُ أَحْكَامَكَ مُنْذُ ٱلدَّهْرِ يَارَبُّ، فَتَعَزَّيْتُ. | ٥٢ 52 |
Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine: et consolatus sum.
ٱلْحَمِيَّةُ أَخَذَتْنِي بِسَبَبِ ٱلْأَشْرَارِ تَارِكِي شَرِيعَتِكَ. | ٥٣ 53 |
Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
تَرْنِيمَاتٍ صَارَتْ لِي فَرَائِضُكَ فِي بَيْتِ غُرْبَتِي. | ٥٤ 54 |
Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae.
ذَكَرْتُ فِي ٱللَّيْلِ ٱسْمَكَ يَارَبُّ، وَحَفِظْتُ شَرِيعَتَكَ. | ٥٥ 55 |
Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.
هَذَا صَارَ لِي، لِأَنِّي حَفِظْتُ وَصَايَاكَ. | ٥٦ 56 |
Haec facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.
نَصِيبِي ٱلرَّبُّ، قُلْتُ لِحِفْظِ كَلَامِكَ. | ٥٧ 57 |
HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.
تَرَضَّيْتُ وَجْهَكَ بِكُلِّ قَلْبِي. ٱرْحَمْنِي حَسَبَ قَوْلِكَ. | ٥٨ 58 |
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
تَفَكَّرْتُ فِي طُرُقِي، وَرَدَدْتُ قَدَمَيَّ إِلَى شَهَادَاتِكَ. | ٥٩ 59 |
Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
أَسْرَعْتُ وَلَمْ أَتَوَانَ لِحِفْظِ وَصَايَاكَ. | ٦٠ 60 |
Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
حِبَالُ ٱلْأَشْرَارِ ٱلْتَفَّتْ عَلَيَّ. أَمَّا شَرِيعَتُكَ فَلَمْ أَنْسَهَا. | ٦١ 61 |
Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.
فِي مُنْتَصَفِ ٱللَّيْلِ أَقُومُ لِأَحْمَدَكَ عَلَى أَحْكَامِ بِرِّكَ. | ٦٢ 62 |
Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuae.
رَفِيقٌ أَنَا لِكُلِّ ٱلَّذِينَ يَتَّقُونَكَ وَلِحَافِظِي وَصَايَاكَ. | ٦٣ 63 |
Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.
رَحْمَتُكَ يَارَبُّ قَدْ مَلَأَتِ ٱلْأَرْضَ. عَلِّمْنِي فَرَائِضَكَ. | ٦٤ 64 |
Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.
خَيْرًا صَنَعْتَ مَعَ عَبْدِكَ يَارَبُّ حَسَبَ كَلَامِكَ. | ٦٥ 65 |
TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.
ذَوْقًا صَالِحًا وَمَعْرِفَةً عَلِّمْنِي، لِأَنِّي بِوَصَايَاكَ آمَنْتُ. | ٦٦ 66 |
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
قَبْلَ أَنْ أُذَلَّلَ أَنَا ضَلَلْتُ، أَمَّا ٱلْآنَ فَحَفِظْتُ قَوْلَكَ. | ٦٧ 67 |
Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
صَالِحٌ أَنْتَ وَمُحْسِنٌ. عَلِّمْنِي فَرَائِضَكَ. | ٦٨ 68 |
Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
ٱلْمُتَكَبِّرُونَ قَدْ لَفَّقُوا عَلَيَّ كَذِبًا، أَمَّا أَنَا فَبِكُلِّ قَلْبِي أَحْفَظُ وَصَايَاكَ. | ٦٩ 69 |
Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.
سَمِنَ مِثْلَ ٱلشَّحْمِ قَلْبُهُمْ، أَمَّا أَنَا فَبِشَرِيعَتِكَ أَتَلَذَّذُ. | ٧٠ 70 |
Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
خَيْرٌ لِي أَنِّي تَذَلَّلْتُ لِكَيْ أَتَعَلَّمَ فَرَائِضَكَ. | ٧١ 71 |
Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.
شَرِيعَةُ فَمِكَ خَيْرٌ لِي مِنْ أُلُوفِ ذَهَبٍ وَفِضَّةٍ. | ٧٢ 72 |
Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.
يَدَاكَ صَنَعَتَانِي وَأَنْشَأَتَانِي. فَهِّمْنِي فَأَتَعَلَّمَ وَصَايَاكَ. | ٧٣ 73 |
IOD. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua.
مُتَّقُوكَ يَرَوْنَنِي فَيَفْرَحُونَ، لِأَنِّي ٱنْتَظَرْتُ كَلَامَكَ. | ٧٤ 74 |
Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi.
قَدْ عَلِمْتُ يَارَبُّ أَنَّ أَحْكَامَكَ عَدْلٌ، وَبِٱلْحَقِّ أَذْلَلْتَنِي. | ٧٥ 75 |
Cognovi Domine quia aequitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
فَلْتَصِرْ رَحْمَتُكَ لِتَعْزِيَتِي، حَسَبَ قَوْلِكَ لِعَبْدِكَ. | ٧٦ 76 |
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
لِتَأْتِنِي مَرَاحِمُكَ فَأَحْيَا، لِأَنَّ شَرِيعَتَكَ هِيَ لَذَّتِي. | ٧٧ 77 |
Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
لِيَخْزَ ٱلْمُتَكَبِّرُونَ لِأَنَّهُمْ زُورًا ٱفْتَرَوْا عَلَيَّ. أَمَّا أَنَا فَأُنَاجِي بِوَصَايَاكَ. | ٧٨ 78 |
Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
لِيَرْجِعْ إِلَيَّ مُتَّقُوكَ وَعَارِفُو شَهَادَاتِكَ. | ٧٩ 79 |
Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.
لِيَكُنْ قَلْبِي كَامِلًا فِي فَرَائِضِكَ لِكَيْلَا أَخْزَى. | ٨٠ 80 |
Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
تَاقَتْ نَفْسِي إِلَى خَلَاصِكَ. كَلَامَكَ ٱنْتَظَرْتُ. | ٨١ 81 |
CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.
كَلَّتْ عَيْنَايَ مِنَ ٱلنَّظَرِ إِلَى قَوْلِكَ، فَأَقُولُ: «مَتَى تُعَزِّينِي؟». | ٨٢ 82 |
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
لِأَنِّي قَدْ صِرْتُ كَزِقٍّ فِي ٱلدُّخَانِ، أَمَّا فَرَائِضُكَ فَلَمْ أَنْسَهَا. | ٨٣ 83 |
Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
كَمْ هِيَ أَيَّامُ عَبْدِكَ؟ مَتَى تُجْرِي حُكْمًا عَلَى مُضْطَهِدِيَّ؟ | ٨٤ 84 |
Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?
ٱلْمُتَكَبِّرُونَ قَدْ كَرَوْا لِي حَفَائِرَ. ذَلِكَ لَيْسَ حَسَبَ شَرِيعَتِكَ. | ٨٥ 85 |
Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
كُلُّ وَصَايَاكَ أَمَانَةٌ. زُورًا يَضْطَهِدُونَنِي. أَعِنِّي. | ٨٦ 86 |
Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adiuva me.
لَوْلَا قَلِيلٌ لَأَفْنَوْنِي مِنَ ٱلْأَرْضِ. أَمَّا أَنَا فَلَمْ أَتْرُكْ وَصَايَاكَ. | ٨٧ 87 |
Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
حَسَبَ رَحْمَتِكَ أَحْيِنِي، فَأَحْفَظَ شَهَادَاتِ فَمِكَ. | ٨٨ 88 |
Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
إِلَى ٱلْأَبَدِ يَارَبُّ كَلِمَتُكَ مُثَبَّتَةٌ فِي ٱلسَّمَاوَاتِ. | ٨٩ 89 |
LAMED. In aeternum Domine, verbum tuum permanet in caelo.
إِلَى دَوْرٍ فَدَوْرٍ أَمَانَتُكَ. أَسَّسْتَ ٱلْأَرْضَ فَثَبَتَتْ. | ٩٠ 90 |
In generatione et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
عَلَى أَحْكَامِكَ ثَبَتَتِ ٱلْيَوْمَ، لِأَنَّ ٱلْكُلَّ عَبِيدُكَ. | ٩١ 91 |
Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.
لَوْ لَمْ تَكُنْ شَرِيعَتُكَ لَذَّتِي، لَهَلَكْتُ حِينَئِذٍ فِي مَذَلَّتِي. | ٩٢ 92 |
Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.
إِلَى ٱلدَّهْرِ لَا أَنْسَى وَصَايَاكَ، لِأَنَّكَ بِهَا أَحْيَيْتَنِي. | ٩٣ 93 |
In aeternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
لَكَ أَنَا فَخَلِّصْنِي، لِأَنِّي طَلَبْتُ وَصَايَاكَ. | ٩٤ 94 |
Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.
إِيَّايَ ٱنْتَظَرَ ٱلْأَشْرَارُ لِيُهْلِكُونِي. بِشَهَادَاتِكَ أَفْطُنُ. | ٩٥ 95 |
Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.
لِكُلِّ كَمَالٍ رَأَيْتُ حَدًّا، أَمَّا وَصِيَّتُكَ فَوَاسِعَةٌ جِدًّا. | ٩٦ 96 |
Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
كَمْ أَحْبَبْتُ شَرِيعَتَكَ! ٱلْيَوْمَ كُلَّهُ هِيَ لَهَجِي. | ٩٧ 97 |
MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.
وَصِيَّتُكَ جَعَلَتْنِي أَحْكَمَ مِنْ أَعْدَائِي، لِأَنَّهَا إِلَى ٱلدَّهْرِ هِيَ لِي. | ٩٨ 98 |
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.
أَكْثَرَ مِنْ كُلِّ مُعَلِّمِيَّ تَعَقَّلْتُ، لِأَنَّ شَهَادَاتِكَ هِيَ لَهَجِي. | ٩٩ 99 |
Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.
أَكْثَرَ مِنَ ٱلشُّيُوخِ فَطِنْتُ، لِأَنِّي حَفِظْتُ وَصَايَاكَ. | ١٠٠ 100 |
Super senes intellexi: quia mandata tua quaesivi.
مِنْ كُلِّ طَرِيقِ شَرٍّ مَنَعْتُ رِجْلَيَّ، لِكَيْ أَحْفَظَ كَلَامَكَ. | ١٠١ 101 |
Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
عَنْ أَحْكَامِكَ لَمْ أَمِلْ، لِأَنَّكَ أَنْتَ عَلَّمْتَنِي. | ١٠٢ 102 |
A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
مَا أَحْلَى قَوْلَكَ لِحَنَكِي! أَحْلَى مِنَ ٱلْعَسَلِ لِفَمِي. | ١٠٣ 103 |
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!
مِنْ وَصَايَاكَ أَتَفَطَّنُ، لِذَلِكَ أَبْغَضْتُ كُلَّ طَرِيقِ كَذِبٍ. | ١٠٤ 104 |
A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
سِرَاجٌ لِرِجْلِي كَلَامُكَ وَنُورٌ لِسَبِيلِي. | ١٠٥ 105 |
NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
حَلَفْتُ فَأَبِرُّهُ، أَنْ أَحْفَظَ أَحْكَامَ بِرِّكَ. | ١٠٦ 106 |
Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
تَذَلَّلْتُ إِلَى ٱلْغَايَةِ. يَارَبُّ، أَحْيِنِي حَسَبَ كَلَامِكَ. | ١٠٧ 107 |
Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
ٱرْتَضِ بِمَنْدُوبَاتِ فَمِي يَارَبُّ، وَأَحْكَامَكَ عَلِّمْنِي. | ١٠٨ 108 |
Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.
نَفْسِي دَائِمًا فِي كَفِّي، أَمَّا شَرِيعَتُكَ فَلَمْ أَنْسَهَا. | ١٠٩ 109 |
Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
ٱلْأَشْرَارُ وَضَعُوا لِي فَخًّا، أَمَّا وَصَايَاكَ فَلَمْ أَضِلَّ عَنْهَا. | ١١٠ 110 |
Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
وَرِثْتُ شَهَادَاتِكَ إِلَى ٱلدَّهْرِ، لِأَنَّهَا هِيَ بَهْجَةُ قَلْبِي. | ١١١ 111 |
Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt.
عَطَفْتُ قَلْبِي لِأَصْنَعَ فَرَائِضَكَ إِلَى ٱلدَّهْرِ إِلَى ٱلنِّهَايَةِ. | ١١٢ 112 |
Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
ٱلْمُتَقَلِّبِينَ أَبْغَضْتُ، وَشَرِيعَتَكَ أَحْبَبْتُ. | ١١٣ 113 |
SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
سِتْرِي وَمِجَنِّي أَنْتَ. كَلَامَكَ ٱنْتَظَرْتُ. | ١١٤ 114 |
Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.
ٱنْصَرِفُوا عَنِّي أَيُّهَا ٱلْأَشْرَارُ، فَأَحْفَظَ وَصَايَا إِلَهِي. | ١١٥ 115 |
Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
ٱعْضُدْنِي حَسَبَ قَوْلِكَ فَأَحْيَا، وَلَا تُخْزِنِي مِنْ رَجَائِي. | ١١٦ 116 |
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.
أَسْنِدْنِي فَأَخْلُصَ، وَأُرَاعِيَ فَرَائِضَكَ دَائِمًا. | ١١٧ 117 |
Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.
ٱحْتَقَرْتَ كُلَّ ٱلضَّالِّينَ عَنْ فَرَائِضِكَ، لِأَنَّ مَكْرَهُمْ بَاطِلٌ. | ١١٨ 118 |
Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
كَزَغَلٍ عَزَلْتَ كُلَّ أَشْرَارِ ٱلْأَرْضِ، لِذَلِكَ أَحْبَبْتُ شَهَادَاتِكَ. | ١١٩ 119 |
Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua.
قَدِ ٱقْشَعَرَّ لَحْمِي مِنْ رُعْبِكَ، وَمِنْ أَحْكَامِكَ جَزِعْتُ. | ١٢٠ 120 |
Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.
أَجْرَيْتُ حُكْمًا وَعَدْلًا. لَا تُسْلِمْنِي إِلَى ظَالِمِيَّ. | ١٢١ 121 |
AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.
كُنْ ضَامِنَ عَبْدِكَ لِلْخَيْرِ، لِكَيْلَا يَظْلِمَنِي ٱلْمُسْتَكْبِرُونَ. | ١٢٢ 122 |
Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
كَلَّتْ عَيْنَايَ ٱشْتِيَاقًا إِلَى خَلَاصِكَ وَإِلَى كَلِمَةِ بِرِّكَ. | ١٢٣ 123 |
Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiae tuae.
ٱصْنَعْ مَعَ عَبْدِكَ حَسَبَ رَحْمَتِكَ، وَفَرَائِضَكَ عَلِّمْنِي. | ١٢٤ 124 |
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
عَبْدُكَ أَنَا. فَهِّمْنِي فَأَعْرِفَ شَهَادَاتِكَ. | ١٢٥ 125 |
Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
إِنَّهُ وَقْتُ عَمَلٍ لِلرَّبِّ. قَدْ نَقَضُوا شَرِيعَتَكَ. | ١٢٦ 126 |
Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam.
لِأَجْلِ ذَلِكَ أَحْبَبْتُ وَصَايَاكَ أَكْثَرَ مِنَ ٱلذَّهَبِ وَٱلْإِبْرِيزِ. | ١٢٧ 127 |
Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.
لِأَجْلِ ذَلِكَ حَسِبْتُ كُلَّ وَصَايَاكَ فِي كُلِّ شَيْءٍ مُسْتَقِيمَةً. كُلَّ طَرِيقِ كَذِبٍ أَبْغَضْتُ. | ١٢٨ 128 |
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
عَجِيبَةٌ هِيَ شَهَادَاتُكَ، لِذَلِكَ حَفِظَتْهَا نَفْسِي. | ١٢٩ 129 |
PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
فَتْحُ كَلَامِكَ يُنِيرُ، يُعَقِّلُ ٱلْجُهَّالَ. | ١٣٠ 130 |
Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.
فَغَرْتُ فَمِي وَلَهَثْتُ، لِأَنِّي إِلَى وَصَايَاكَ ٱشْتَقْتُ. | ١٣١ 131 |
Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
ٱلْتَفِتْ إِلَيَّ وَٱرْحَمْنِي، كَحَقِّ مُحِبِّي ٱسْمِكَ. | ١٣٢ 132 |
Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
ثَبِّتْ خُطُوَاتِي فِي كَلِمَتِكَ، وَلَا يَتَسَلَّطْ عَلَيَّ إِثْمٌ. | ١٣٣ 133 |
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
ٱفْدِنِي مِنْ ظُلْمِ ٱلْإِنْسَانِ، فَأَحْفَظَ وَصَايَاكَ. | ١٣٤ 134 |
Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
أَضِئْ بِوَجْهِكَ عَلَى عَبْدِكَ، وَعَلِّمْنِي فَرَائِضَكَ. | ١٣٥ 135 |
Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
جَدَاوِلُ مِيَاهٍ جَرَتْ مِنْ عَيْنَيَّ، لِأَنَّهُمْ لَمْ يَحْفَظُوا شَرِيعَتَكَ. | ١٣٦ 136 |
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
بَارٌّ أَنْتَ يَارَبُّ، وَأَحْكَامُكَ مُسْتَقِيمَةٌ. | ١٣٧ 137 |
SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum.
عَدْلًا أَمَرْتَ بِشَهَادَاتِكَ، وَحَقًّا إِلَى ٱلْغَايَةِ. | ١٣٨ 138 |
Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
أَهْلَكَتْنِي غَيْرَتِي، لِأَنَّ أَعْدَائِي نَسُوا كَلَامَكَ. | ١٣٩ 139 |
Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
كَلِمَتُكَ مُمَحَّصَةٌ جِدًّا، وَعَبْدُكَ أَحَبَّهَا. | ١٤٠ 140 |
Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
صَغِيرٌ أَنَا وَحَقِيرٌ، أَمَّا وَصَايَاكَ فَلَمْ أَنْسَهَا. | ١٤١ 141 |
Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
عَدْلُكَ عَدْلٌ إِلَى ٱلدَّهْرِ، وَشَرِيعَتُكَ حَقٌّ. | ١٤٢ 142 |
Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas.
ضِيْقٌ وَشِدَّةٌ أَصَابَانِي، أَمَّا وَصَايَاكَ فَهِيَ لَذَّاتِي. | ١٤٣ 143 |
Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.
عَادِلَةٌ شَهَادَاتُكَ إِلَى ٱلدَّهْرِ. فَهِّمْنِي فَأَحْيَا. | ١٤٤ 144 |
Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam.
صَرَخْتُ مِنْ كُلِّ قَلْبِي. ٱسْتَجِبْ لِي يَارَبُّ. فَرَائِضَكَ أَحْفَظُ. | ١٤٥ 145 |
COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.
دَعَوْتُكَ. خَلِّصْنِي، فَأَحْفَظَ شَهَادَاتِكَ. | ١٤٦ 146 |
Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
تَقَدَّمْتُ فِي ٱلصُّبْحِ وَصَرَخْتُ. كَلَامَكَ ٱنْتَظَرْتُ. | ١٤٧ 147 |
Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
تَقَدَّمَتْ عَيْنَايَ ٱلْهُزُعَ، لِكَيْ أَلْهَجَ بِأَقْوَالِكَ. | ١٤٨ 148 |
Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
صَوْتِيَ ٱسْتَمِعْ حَسَبَ رَحْمَتِكَ. يَارَبُّ، حَسَبَ أَحْكَامِكَ أَحْيِنِي. | ١٤٩ 149 |
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.
ٱقْتَرَبَ ٱلتَّابِعُونَ ٱلرَّذِيلَةَ. عَنْ شَرِيعَتِكَ بَعُدُوا. | ١٥٠ 150 |
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
قَرِيبٌ أَنْتَ يَارَبُّ، وَكُلُّ وَصَايَاكَ حَقٌّ. | ١٥١ 151 |
Prope es tu Domine: et omnes viae tuae veritas.
مُنْذُ زَمَانٍ عَرَفْتُ مِنْ شَهَادَاتِكَ أَنَّكَ إِلَى ٱلدَّهْرِ أَسَّسْتَهَا. | ١٥٢ 152 |
Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.
اُنْظُرْ إِلَى ذُلِّي وَأَنْقِذْنِي، لِأَنِّي لَمْ أَنْسَ شَرِيعَتَكَ. | ١٥٣ 153 |
RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
أَحْسِنْ دَعْوَايَ. | ١٥٤ 154 |
Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
ٱلْخَلَاصُ بَعِيدٌ عَنِ ٱلْأَشْرَارِ، لِأَنَّهُمْ لَمْ يَلْتَمِسُوا فَرَائِضَكَ. | ١٥٥ 155 |
Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
كَثِيرَةٌ هِيَ مَرَاحِمُكَ يَارَبُّ. حَسَبَ أَحْكَامِكَ أَحْيِنِي. | ١٥٦ 156 |
Misericordiae tuae multae Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
كَثِيرُونَ مُضْطَهِدِيَّ وَمُضَايِقِيَّ، أَمَّا شَهَادَاتُكَ فَلَمْ أَمِلْ عَنْهَا. | ١٥٧ 157 |
Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
رَأَيْتُ ٱلْغَادِرِينَ وَمَقَتُّ، لِأَنَّهُمْ لَمْ يَحْفَظُوا كَلِمَتَكَ. | ١٥٨ 158 |
Vidi praevaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
ٱنْظُرْ أَنِّي أَحْبَبْتُ وَصَايَاكَ. يَارَبُّ، حَسَبَ رَحْمَتِكَ أَحْيِنِي. | ١٥٩ 159 |
Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.
رَأْسُ كَلَامِكَ حَقٌّ، وَإِلَى ٱلدَّهْرِ كُلُّ أَحْكَامِ عَدْلِكَ. | ١٦٠ 160 |
Principium verborum tuorum, veritas: in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
رُؤَسَاءُ ٱضْطَهَدُونِي بِلَا سَبَبٍ، وَمِنْ كَلَامِكَ جَزِعَ قَلْبِي. | ١٦١ 161 |
SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.
أَبْتَهِجُ أَنَا بِكَلَامِكَ كَمَنْ وَجَدَ غَنِيمَةً وَافِرَةً. | ١٦٢ 162 |
Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
أَبْغَضْتُ ٱلْكَذِبَ وَكَرِهْتُهُ، أَمَّا شَرِيعَتُكَ فَأَحْبَبْتُهَا. | ١٦٣ 163 |
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
سَبْعَ مَرَّاتٍ فِي ٱلنَّهَارِ سَبَّحْتُكَ عَلَى أَحْكَامِ عَدْلِكَ. | ١٦٤ 164 |
Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae.
سَلَامَةٌ جَزِيلَةٌ لِمُحِبِّي شَرِيعَتِكَ، وَلَيْسَ لَهُمْ مَعْثَرَةٌ. | ١٦٥ 165 |
Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
رَجَوْتُ خَلَاصَكَ يَارَبُّ، وَوَصَايَاكَ عَمِلْتُ. | ١٦٦ 166 |
Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.
حَفِظَتْ نَفْسِي شَهَادَاتِكَ، وَأُحِبُّهَا جِدًّا. | ١٦٧ 167 |
Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
حَفِظْتُ وَصَايَاكَ وَشَهَادَاتِكَ، لِأَنَّ كُلَّ طُرُقِي أَمَامَكَ. | ١٦٨ 168 |
Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo.
لِيَبْلُغْ صُرَاخِي إِلَيْكَ يَارَبُّ. حَسَبَ كَلَامِكَ فَهِّمْنِي. | ١٦٩ 169 |
TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
لِتَدْخُلْ طِلْبَتِي إِلَى حَضْرَتِكَ. كَكَلِمَتِكَ نَجِّنِي. | ١٧٠ 170 |
Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.
تُنَبِّعُ شَفَتَايَ تَسْبِيحًا إِذَا عَلَّمْتَنِي فَرَائِضَكَ. | ١٧١ 171 |
Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
يُغَنِّي لِسَانِي بِأَقْوَالِكَ، لِأَنَّ كُلَّ وَصَايَاكَ عَدْلٌ. | ١٧٢ 172 |
Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas.
لِتَكُنْ يَدُكَ لِمَعُونَتِي، لِأَنَّنِي ٱخْتَرْتُ وَصَايَاكَ. | ١٧٣ 173 |
Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
ٱشْتَقْتُ إِلَى خَلَاصِكَ يَارَبُّ، وَشَرِيعَتُكَ هِيَ لَذَّتِي. | ١٧٤ 174 |
Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.
لِتَحْيَ نَفْسِي وَتُسَبِّحَكَ، وَأَحْكَامُكَ لِتُعِنِّي. | ١٧٥ 175 |
Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
ضَلَلْتُ، كَشَاةٍ ضَالَّةٍ. ٱطْلُبْ عَبْدَكَ، لِأَنِّي لَمْ أَنْسَ وَصَايَاكَ. | ١٧٦ 176 |
Erravi, sicut ovis, quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.