Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Conte, Exodus Chapter 14 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Conte/Exodus/14 1) Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 2) Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu eius castra ponetis super mare. 3) Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum. 4) Et indurabo cor eius, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius. scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita. 5) Et nunciatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis? 6) Iunxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. 7) Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus. 8) Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa. 9) Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus erant in Phihahiroth contra Beelsephon. 10) Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Ægyptios post se: et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum, 11) et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto? 12) Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. 13) Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. 14) Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. 15) Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel ut proficiscantur. 16) Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. 17) Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius, et in curribus et in equitibus illius. 18) Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus eius. 19) Tollensque se Angelus Dei, qui præcedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum 20) stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. 21) Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. 22) Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva. 23) Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus eius et equites per medium maris. 24) Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum: 25) et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. 26) Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. 27) Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. 28) Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. 29) Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris: 30) liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Ægyptiorum. 31) Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo eius. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!