< Psalmorum 96 >

1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.
4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.
6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.
11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.]

< Psalmorum 96 >