< Psalmorum 48 >

1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. [Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
2 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.
3 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
4 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum.
5 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
6 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:
7 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
8 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
9 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
10 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.
11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
12 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.
13 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
14 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.]

< Psalmorum 48 >