< I Samuelis 27 >
1 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius
Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël? fugiam ergo manus ejus.
2 et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth
Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
3 et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
4 et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum
Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
5 dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum
Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?
6 dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
7 fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum
Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
8 et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti
Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.
9 et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis
Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
10 dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni
Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
11 virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum
Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Hæc fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
12 credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus
Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israël: erit igitur mihi servus sempiternus.