< Iohannem 7 >
1 Post haec autem ambulabat Iesus in Galilaeam, non enim volebat in Iudaeam ambulare: quia quaerebant eum Iudaei interficere.
2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenophegia.
3 Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
4 Nemo quippe in occulto quidquam facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo.
5 Neque enim fratres eius credebant in eum.
6 Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
7 Non potest mundus odisse vos: me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera eius mala sunt.
8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendam ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
9 Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
10 Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
12 Et murmur multus erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat.
15 Et mirabantur Iudaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
16 Respondit eis Iesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem eius facere: cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. qui autem quaerit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
20 Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaeret interficere?
21 Respondit Iesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quia ex Moyse est, sed ex patribus) et in sabbato circumciditis hominem.
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.
25 Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28 Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis.
29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30 Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit?
32 Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec: et miserunt principes, et Pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
33 Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit.
34 Quaeretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35 Dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes?
36 Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.
40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant: Hic est vere propheta.
41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus?
42 Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
45 Venerunt ergo ministri ad Pontifices, et Pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47 Responderunt ergo eis Pharisaei: Numquid et vos seducti estis?
48 Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisaeis?
49 sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.
50 Dixit Nicodemus ad eos, ille, qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
51 Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.