< Iohannem 15 >
1 Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est.
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
4 Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis.
5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere.
6 Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in eius dilectione.
11 Haec locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
12 Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
13 Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
14 Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.
15 Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16 Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
17 Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
18 Si mundus vos odit: scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19 Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me.
22 Si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
23 Qui me odit: et Patrem meum odit.
24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me:
27 et vos testimonium perhibebitis, qui ab initio mecum estis.