< Job 23 >
1 Respondens autem Iob, ait:
ヨブこたへて曰く
2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
我は今日にても尚つぶやきて服せず わが禍災はわが嘆息よりも重し
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?
ねがはくは神をたづねて何處にか遇まつるを知り其御座に參いたらんことを
4 Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus.
我この愁訴をその御前に陳べ口を極めて辨論はん
5 Ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
我その我に答へ給ふ言を知り また其われに言たまふ所を了らん
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
かれ大なる能をもて我と爭ひたまはんや 然らじ反つて我を眷みたまふべし
7 Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam iudicium meum.
彼處にては正義人かれと辨爭ふことを得 斯せば我を鞫く者の手を永く免かるべし
8 Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum.
しかるに我東に往くも彼いまさず 西に往くも亦見たてまつらず
9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
北に工作きたまへども遇まつらず 南に隱れ居たまへば望むべからず
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit:
わが平生の道は彼知りたまふ 彼われを試みたまはば我は金のごとくして出きたらん
11 Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.
わが足は彼の歩履に堅く隨へり 我はかれの道を守りて離れざりき
12 A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius.
我はかれの唇の命令に違はず 我が法よりも彼の口の言語を重ぜり
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit.
かれは一に居る者にまします 誰か能かれをして意を變しめん 彼はその心に慾する所をかならず爲たまふ
14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
然ば我に向ひて定めし事を必らず成就たまはん 是のごとき事を多く彼は爲たまふなり
15 Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore solicitor.
是故に我かれの前に慄ふ 我考ふれば彼を懼る
16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
神わが心を弱くならしめ 全能者われをして懼れしめたまふ
17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
かく我は暗の來らぬ先わが面を黒暗の覆ふ前に打絶れざりき