< Jeremiæ 48 >
1 Ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vae super Nabo, quoniam vastata est, et confusa: capta est Cariathaim: confusa est fortis, et tremuit.
關於摩阿布:萬軍的上主,以色列的天主這樣說:「禍哉,乃波! 因為她遭受了浩劫;克黎雅塔殷蒙受了羞辱,被人攻佔;城堡被人侮辱,飽受驚恐。
2 Non est ultra exultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente. ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
摩阿布的誇耀不再存在,在赫市朋就有人對她蓄意謀害:「來,我們將她剷除,使她不再是個民族! 」連你瑪德門,也要遭受蹂躪,在你後面緊隨著刀劍。
3 Vox clamoris de Oronaim: vastitas, et contritio magna.
由曷洛納因傳來哀號的聲音:蹂躪! 絕大的蹂躪!
4 Contrita est Moab: annunciate clamorem parvulis eius.
摩阿布遭受了蹂躪,哀號之聲直達祚阿爾。
5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu: quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:
他們哭泣著攀登路希特山坡;在曷洛納因斜坡上,人們可聽到悽慘的悲號:
6 Fugite, salvate animas vestras: et eritis quasi myricae in deserto.
請你們逃跑,拯救你們的性命! 願你們有如曠野中的楊柳!
7 Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius, et principes eius simul.
正因你信賴你的工作和財富,你也要被佔領;革摩士與自己的司祭和執事,也要一同充軍。
8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria: quoniam dixit Dominus:
正如上主說了:蹂躪者必踏遍所有的城市,無一可以幸免;山谷必遭破壞,平原必摧殘。
9 Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates eius desertae erunt, et inhabitabiles.
你們給摩阿布立墓碑,因為她已全被消滅,她的城邑全化為無人居住的荒野。──
10 Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
那怠慢執行上主工作的,是可咒罵的;那制止自己的刀劍見血的,也是可咒罵的。──
11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in foecibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.
摩阿布自少年就享安逸,安息在自己的糟粕上,從沒有由一缸內,也從沒有被擄充軍,為此她的滋味仍然存在,她的香味還未改變。
12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa eius exhaurient, et lagunculas eorum collident.
惟其如此,看,時日將到──上主的斷語──我必給她派傾倒的人來將她倒空,倒乾她的酒缸,打碎她的酒瓶;
13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
那時,摩阿布必因革摩士而受辱,就如以色列家因他們信賴的貝特耳而受辱一樣。
14 Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum?
你們怎能說:「我們是勇士,善戰的力士﹖」
15 Vastata est Moab, et civitates illius succenderunt: et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem: ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
蹂躪摩阿布者上來進攻她的城市,精銳的少年,下去遭受殺戮─名叫「萬軍上主」的君王的斷語──
16 Prope est interitus Moab ut veniat: et malum eius velociter accurret nimis.
摩阿布的災難已逼近前來,她的禍患加速進行。
17 Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu eius, et universi, qui scitis nomen eius, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
你們四鄰,凡認識她聲名的,都應對她惋惜說:「怎麼,威能的權杖,光榮的柄杖,也被折斷! 」
18 Descende de gloria, et sede in siti habitatio filiae Dibon: quoniam vastator Moab ascendet ad te, dissipabit munitiones tuas.
住在狄朋的女兒! 你該由榮耀中下來,坐在乾地上,因為蹂躪摩阿布者已前來攻擊你,摧毀你的要塞。
19 In via sta, et prospice habitatio Aroer: interroga fugientem: et ei, qui evasit, dic: Quid accidit?
阿洛厄爾的居民! 請你站在路旁觀望,向在逃亡出走的男女探問說:「發生了什麼事﹖」
20 Confusus est Moab, quoniam victus est: ululate, et clamate, annunciate in Arnon, quoniam vastata est Moab.
摩阿布已羞愧無地,因為已經瓦解;你們應悲哭哀號,在阿爾農宣布:「摩阿布遭受了蹂躪! 」
21 Et iudicium venit ad terram campestrem: super Helon, et super Iasa, et super Mephaath,
懲罰已來到了平原之地,到了曷隆、雅哈茲和默法阿特;
22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,
到了狄朋、乃波和貝特狄貝拉塔因;
23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,
到了克黎雅塔殷、貝特加慕耳和貝特默紅;
24 et super Carioth, et super Bosra: et super omnes civitates terrae Moab, quae longe, et quae prope sunt.
到了克黎約特、波責辣和摩阿布地遠近的各城市。
25 Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus.
摩阿布的角已被砍下,她的手臂已被折斷──上主斷語。
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse:
請你們灌醉她,因為她自高自大,反抗上主;摩阿布必要在自己的嘔吐中輾轉,連她自己也要成為笑柄。
27 fuit enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua, quae adversum illum locutus es, captivus duceris.
以色列為你豈不是一個笑柄﹖難道她是被人發現在盜賊之中,為什麼你一提到她,就只有搖頭﹖
28 Relinquite civitates, et habitate in petra habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
摩阿布的居民! 你們該離棄城市,住在巖石間,彷彿在深谷懸崖邊緣結巢鵓鴿。
29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis eius.
我們聽說過摩阿布的驕傲,她的確驕傲無比;我們也聽說過她的強橫、矜誇、自大和心中的傲慢。
30 Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius: eo quod non sit iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod poterat conata sit facere.
我知道她狂妄,好事空談,舉動輕率──上主的斷語──
31 Ideo super Moab eiulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes.
為此,我為摩阿布哀哭,為整個摩阿布悲號,為克爾赫勒斯人嘆息。
32 De planctu Iazer plorabo tibi vinea Sabama: propagines tuae transierunt mare, usque ad mare Iazer pervenerunt: super messem tuam, et vindemiam tuam praedo irruit.
息貝瑪葡萄園! 我為雅則爾痛哭,更為你痛哭;你的枝葉曾越過海洋,伸展到雅則爾;現在蹂躪者竟突然來摧殘你夏季的果實和秋季的收穫。
33 Ablata est laetitia et exultatio de Carmelo, et de Terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.
摩阿布的田園已再沒有歡欣喜樂;我已使槽中無酒可榨;榨酒的不再榨酒,再也聽不見歡呼。
34 De clamore Hesebon usque Eleale, et Iasa, dederunt vocem suam: a Segor usque ad Oronaim vitulam conternante: aquae quoque Nemrim pessimae erunt.
赫市朋和厄肋阿肋的哀號遠達雅哈茲,由祚阿爾發出的呼聲,直達曷洛納因和厄革拉舍里史雅,因為尼默凌的水業已枯竭。
35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis eius.
如此,我要給摩阿布滅絕上高丘向神祇獻香的人──上主的斷語──
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibia aeris resonabit: et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
為此我的心像笛蕭一般為摩阿布鳴咽,我的心像笛簫一般為克爾赫勒斯人鳴咽,因為他們獲得的積蓄,都已喪失。
37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium.
人人剃光頭髮,人人剪去鬍鬚,手上帶有割傷,腰間繫有苦衣;
38 Super omnia tecta Moab, et in plateis eius omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
摩阿布所有的屋頂和廣場上,處處可聽到哀聲,因為我擊碎了摩阿布,有如擊碎一不中人意的器皿──上主的斷語──
39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo deiecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
摩阿布崩潰得多麼悽慘! 你們真該嚎啕! 她是多麼含羞轉過背來! 摩阿布竟成了她四鄰的笑柄和恐怖。
40 Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
因為上主這樣說:「看,敵人好像老鷹飛翔,向摩阿布展開自已的翅膀,
41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensae sunt: et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis.
攻取了城池,佔領了要塞;在那一日,摩阿布的勇士必心志頹喪有如臨產的婦人。
42 Et cessabit Moab esse populus: quoniam contra Dominum gloriatus est.
摩阿布必要消滅,不再成為一個民族,因為她自高自大,反抗上主。
43 Pavor, et fovea, et laqueus super te o habitator Moab, dicit Dominus.
摩阿布的居民! 恐怖、陷阱和羅網齊來襲擊你──上主的斷語──
44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam: et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
逃脫了恐怖的,必落在陷阱裏;爬出了陷阱的,必為羅網纏住;在懲罰她的那年,我要給摩阿布召來這一切──上主的斷語──
45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes: quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sion, et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
逃命的人,筋疲力盡,站在赫市朋的陰影下;但是從赫市朋發出了火,從息紅宮中冒出了火焰,吞滅了摩阿布的首領,和騷動子民的頭目。
46 Vae tibi Moab, periisti popule Chamos: quia comprehensi sunt filii tui, et filiae tuae in captivitatem.
禍哉,摩阿布! 革摩士的人民! 你算完了,因為你的兒子已被擄去充軍,你的女兒流為囚徒;
47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.
雖然如此,在末日我仍要轉變摩阿布的命運──上主的斷語。至此是關於摩阿布的判決。