< Galatas 2 >
1 Deinde post annos quattuordecim, iterum ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in Gentibus, seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Gentilis, compulsus est circumcidi:
4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent.
5 Quibus neque ad horam cessimus subiectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid, (quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus personam hominis non accipit) mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
7 Sed econtra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis:
8 (qui enim operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes)
9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus, et Cephas, et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis: ut nos in Gentes, ipsi autem in circumcisionem:
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam solicitus fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam: in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
12 Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum Gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se timens eos, qui ex circumcisione erant.
13 Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter vivis, et non Iudaice: quomodo Gentes cogis Iudaizare?
15 Nos natura Iudaei, et non ex Gentibus peccatores.
16 Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi: et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
17 Quod si quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
18 Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
20 Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21 Non abiicio gratiam Dei. Si enim per legem iustitia, ergo gratis Christus mortuus est.