< Esther 2 >

1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset:
這些事以後,薛西斯王的盛怒遂平息了,不再回念瓦市提和她所作的事,也不再追究對她所決定的事。
2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae,
於是侍奉君王的僕役說:「應為大王另選美貌的年輕處女;
3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
大王可指派委員到全國各省,把所有美貌的年輕處女,都召集到穌撒禁城的後宮來,由管理嬪妃的王家太監赫革負責照應,供給她們美容潤身的香料。
4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri.
那中悅君王的處女就得代瓦市提為后。」這建議正合了王的心,王就照樣進行。
5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini,
在穌撒禁城內,有一個猶太人,名叫摩爾德開,是雅依爾的兒子,史米的孫子,本雅明族人克士的曾孫,
6 qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore, quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
克士是巴比倫王拿步高由耶路撒冷將猶大王耶苛尼雅擄去時,被擄的俘虜之一。
7 qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
摩爾德開撫養了他的堂妹哈達撒,又名叫艾斯德爾,她自幼就喪失父母。這女孩身材標致,容貌美麗,自她父母去世後,摩爾德開就收她作自己的女兒。
8 Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum.
不久,皇帝的諭旨和詔令,傳遍了全國,許多少女都被召到穌撒禁城,受赫革的監護,艾斯德爾也被帶到王宮,交與管理嬪妃的赫革看管。
9 Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam pedissequas eius ornaret atque excoleret.
她很討赫革喜悅,大得他的寵愛,遂立即供給她美容潤身的物品和所需食品,並選派了七個美麗的宮女服侍她,又將她和她的侍女遷移到後宮最好的宮院裏。
10 Quae noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochaeus enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
但艾斯德爾卻沒有說出她自己的民族和身世,因為摩爾德開早已吩咐她不要提及此事。
11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret.
此後,摩爾德開天天在後宮的庭院前徘徊,好打聽艾斯德爾的消自,想知道她的情形如何。
12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur.
在每個處女輪流去見薛西斯王以前,都該先按嬪妃的規則,度過十二個月的「潤身期」:六個月應用沒藥汁,六個月應用香液,以及女人潤身的修飾品。
13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant.
有了這樣的準備,少女纔可去見君王;凡她所要求的,都應讓她由後宮帶進王宮去。
14 Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebantur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine.
她晚上進去,次日早晨回到另一座後宮,受君王管理嬪妃的太監沙市加次的監護;除非君王寵愛她,提名召她,她不得再親近君王。
15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
一輪到摩爾德開的叔父阿彼海耳的女兒──即摩爾德開的養女──艾斯德爾去見君王的時候,除了管理嬪妃的王家太監赫革給她預備的東西以外,她什麼也不要;凡看見艾斯德爾的人,沒有不喜愛她的。
16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
艾斯德爾在薛西斯為王第七年十月,即「太貝特」月,被召進王宮。
17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
王愛艾斯德爾超過所有的嬪妃。在所有的處女中,她最得君王的歡心和喜愛。王便將后冠戴在她頭上,立她為王后,以代瓦市提。
18 Et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus, et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem.
於是王給眾文武官員擺設盛宴,一連七天,號為艾斯德爾宴,又給全國各省頒賜大赦,並按照君王的法度敕贈御品。
19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur, Mardochaeus manebat ad ianuam regis:
當二次召集處女時,摩爾德開仍在御門供職。
20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta mandatum eius. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
那時艾斯德爾,按著摩爾德開事先給她吩咐了的,還沒有透露自己的身世和種族:凡摩爾德開吩咐的,艾斯德爾必盡力遵守,如同昔日受他撫養時一樣。
21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum.
摩爾德開在御門供職的時候,王的兩個守門太監,彼革堂和特勒士,因一時忿怒,就設計對薛西斯王下毒手。
22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nunciavit reginae Esther: et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat.
但摩爾德開一發覺了那陰謀,就告知艾斯德爾王后,艾斯德爾便以摩爾德開的名義轉告君王。
23 Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.
那陰謀經過調查證實以後,就將他們二人懸在木架上,處以極刑。此事的原委,當著君王的面記錄在年鑑內。

< Esther 2 >