< Amos Propheta 4 >
1 Audite verbum hoc vaccae pingues, quae estis in monte Samariae: quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes: quae dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.
你們這些欺壓弱小,虐待窮人,且對自己丈夫說:「拿酒來,我們暢飲」的撒馬黎雅山上巴商母牛,聽聽這話吧!
2 Iuravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.
吾主上主指著的神聖起誓說:「看,對付你們的日子快到,人必用鉤子把你們鉤去;直到你們最後一個也必被人用魚鉤鉤去。
3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et proiiciemini in Armon, dicit Dominus.
你們一個一個地經過城牆的裂口,被押到赫爾孟去」──上主的斷語。
4 Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
你們去貝特耳犯罪吧! 去基耳加耳罪上加罪吧! 每晨奉獻你們的犧牲,每三天奉獻你們的什一之物,
5 Et sacrificate de fermentato laudem: et vocate voluntarias oblationes, et annunciate: sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus.
焚燒有酵供物當作感恩祭,高聲宣揚你們自願獻的祭獻! 以色列子民,你們原喜歡這樣──吾主上主的斷語──
6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
雖然我使你們一切城市饑荒,到處缺糧,但你們還是不歸向我──上主的斷語──
7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est; et pars super quam non plui, aruit.
收割前三個月,我就不給你們降雨,或者在這城下雨,在另一城卻不降雨;這塊地得了雨,而另一塊地沒有得雨,因而枯乾了;
8 Et venerunt duae et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatae: et non redistis ad me, dicit Dominus.
兩三座城的人踉踉蹌蹌走到另一城去喝水,卻不能喝足;雖然如此,你們還是不歸向我──上主的斷語──
9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine, multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum: oliveta vestra, et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus.
我使熱風和霉爛襲擊你們,使你們的田園和葡萄園乾旱;蝗蟲又吃光了你們的無花果檥和橄欖樹,但你們還是不歸向我──上主的斷語──
10 Misi in vos mortem in via Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum: et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus.
我在你們中間下了瘟疫,如在埃及一樣,用刀劍殺了你們的精兵,令人擄掠你們的戰馬,使你們營中腥臭撲鼻,但你們還是不歸向我──上主的斷語─
11 Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam, et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus.
我傾覆了你們,像天主傾覆了索多瑪和哈摩辣,你們好似由火中抽出來的木柴,但你們還是不歸向我──上主的斷語──
12 Quapropter haec faciam tibi Israel: postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israel.
為此,以色列! 我必要這樣對待你。以色列! 因我要這樣對待你,你準備迎接你的天主吧!
13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuncians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen eius.
看,是衪形成了山嶽,創造了風暴,向人宣示衪的旨意,造成黎明和黑暗,在大地高處巡行,衪的名字叫「雅威,」萬軍的天主。