< Ii Paralipomenon 27 >
1 Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
2 Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
3 Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
4 Urbes quoque aedificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres.
Urbes quoque ædificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres.
5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
6 Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7 Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnae eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda.
Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnæ eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda.
8 Vigintiquinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.
Vigintiquinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.
9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.
Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.