< Psalmorum 105 >
1 Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
2 Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
3 Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum.
4 Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper.
5 Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
6 Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
7 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
8 Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
9 Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
10 Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:
11 Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
12 Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius:
13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
16 Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
19 donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
20 misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
21 Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:
22 Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
23 Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
24 Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
25 Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
26 Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
28 Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
31 Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
35 Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
37 Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina;
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
43 Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.
44 Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:
45 Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.