< Genesis 4 >

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam: quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
2 Rursumque peperit fratrem eius Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius.
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
7 Nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius.
nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
9 Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: Num custos fratris mei sum ego?
et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
10 Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
13 Dixitque Cain ad Dominum: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
14 Ecce eiicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
15 Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui, Henoch.
cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
21 Et nomen fratris eius Iubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema.
Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
24 Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.
septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen eius Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini

< Genesis 4 >