< Romanos 9 >

1 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:
我与基督同在,我所说为真相!我的良心和圣灵可以证明
2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
我心中的彻骨悲伤,证明我心中从未终结的痛苦,
3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
这苦痛是为了与我相同之人,我的兄弟姐妹。只要能够帮助他们,我宁愿自己被诅咒,宁愿与基督分离。
4 qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
他们就是我的以色列同胞,是上帝所选之人。上帝向他们彰显其荣耀,认可接纳他们,赐予他们律法、真正的敬拜和上帝的承诺。
5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. (aiōn g165)
他们就是我们的祖先,从人类角度来说就是基督的祖先,是掌管一切、永远受祝福的上帝。阿门。 (aiōn g165)
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ:
上帝的承诺并未落空。因为并非每一位以色列人都是真正的以色列人,
7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
并且所有亚伯拉罕的后裔都是他真正的孩子。正如经文所说:“以撒所生才算作你的后裔。”
8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
所以并非亚伯拉罕的血缘之子即可被视为上帝之子,只有获得上帝承诺方为他的真正后裔。
9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
上帝如此承诺:“明年我会回归,撒拉必生一子。”
10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
不仅如此,我们的祖先以撒也是利百加双胞胎儿子的父亲。
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret)
但就在双胞胎出生之前,在他们做出任何正义或错误行为之前,(这样上帝的旨意才能延续,证明上帝并非根据人的行为而对其进行召唤)
12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori,
她就已被告知,“哥哥将会为弟弟服务。”
13 sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
正如经文所记:“我选择雅各,放弃以扫。”
14 Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Absit.
那么我们应该得出怎样的结论?上帝不公?当然不是!
15 Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam præstabo cuius miserebor.
正如上帝对摩西所说:“我应该向谁施以怜悯,我应该向谁施以慈悲,由我决定。”
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
因此,这并不取决于我们想要什么,也不取决于我们自身的努力,而是取决于上帝的慈悲本性。
17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuncietur nomen meum in universa terra.
经文中记载上帝对法老说:“我将你置于这个地位自有原因,我通过你彰显我的力量,让我的名字传遍世界。”
18 Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat.
所以,上帝以怜悯或强硬的态度对待谁,都是他想要这么做。
19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? Voluntati enim eius quis resistit?
你们可能会争辩:“那他为什么还要责怪我们?谁能抗拒上帝的旨意?”
20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic?
不能这么说,你又是谁?一介凡人而已,怎能反驳上帝?被创造的万物怎能对造物主说:“你为什么将我造成这个样子?”
21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
陶艺家用同一批粘土制作漂亮的碗和常用的锅,他难道没有权利使用吗?
22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
好比上帝要表明他反对罪恶,彰显他的能力,容忍这些“注定毁灭之罐”,
23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
这样才能通过这些“怜悯之罐”彰显他的伟大荣耀,提前为荣耀做好准备。
24 Quos et vocavit nos non solum ex Iudæis, sed etiam in Gentibus,
这就是我们——他所召唤之人,不仅来自犹太人,也来自外族人……
25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
上帝在《何西阿书》中说道:“他们并非我的子民,但我会称其为我的子民,他们并非蒙我所爱,我要称其为蒙我所爱。”
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
并且,“如果他们在身处之地被告知:‘你们并非我的子民,’就是在那里,他们将被称为永生上帝之子。”
27 Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
以赛亚向以色列人呼喊:“尽管以色列子孙多如海沙,但得救者却只有少数。
28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
因为主将快速而彻底地完成他在人世的审判。”
29 et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
正如以赛亚之前所说:“如果至高之主未给我们留下后裔,我们的结局就和所多玛和蛾摩拉别无二致。”
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quæ ex fide est.
那么我们应该得出怎样的结论?外族人可能从未想过要正义行事,但却深知何为正义,然后通过他们对上帝的信任,做出道德正确之事。
31 Israel vero sectando legem iustitiæ, in legem iustitiæ non pervenit.
但以色列人却盯着律法行上帝之正义,却从未成功。
32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
为什么?因为他们只根据行为决定正义,而不是通过相信上帝。他们就像被绊脚石绊倒,
33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis, qui credit in eum, non confundetur.
正如经文所预言:“看,我在锡安放了一块绊脚石,一块会绊倒世人的磐石。但相信他的人绝不会失望。”

< Romanos 9 >