< Psalmorum 48 >
1 Psalmus Cantici, filiis Core, secunda sabbati. Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
2 Fundatur exultatione universæ terræ mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.
3 Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
4 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt: convenerunt in unum.
5 Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:
6 tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,
7 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
8 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
9 Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.
10 Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terræ: iustitia plena est dextera tua.
11 Lætetur mons Sion, et exultent filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine.
12 Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.
13 Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
14 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.