< Psalmorum 102 >
1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
2 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
3 Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
4 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
5 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
6 Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
7 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
8 Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant.
9 Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.
10 A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.
11 Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui.
12 Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem.
13 Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
14 Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur.
15 Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.
16 Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
17 Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
18 Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:
19 Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit:
20 Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:
21 Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem.
22 In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
23 Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
24 Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
25 Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
26 Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:
27 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
28 Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.