< Mattheum 21 >
1 Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem Oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
耶稣和门徒去了耶路撒冷,来到橄榄山的伯法其小村。耶稣派两个门徒出门,
2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
对他们说:“到那个村子里去,在那里,你会看见一头驴被绳子拴在那里,它身边还有一头小驴。把它们解开,牵来给我。
3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
如果有人问你们,就要说:‘主需要它们。’他会立刻让你们牵走。”
4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem:
这应验了先知所说:
5 Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
“告诉锡安子民,说:‘看哪,你的王来了,他生性谦卑,骑着一头驴,还带着那头驴的幼崽。’”
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Iesus.
这两位门徒照着耶稣的吩咐而行,
7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
牵了母驴和小驴来,把衣服搭在驴身上,耶稣骑了上去。
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
人群中有很多人把自己的衣服铺在路上,也有人从树上把树枝砍下,铺在路上。
9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna Filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
前呼后拥的民众喊叫着:“颂赞归于救世主,大卫的子孙,他奉主之名前来,有福了。高高在上和散那!。”
10 Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
耶稣进了耶路撒冷,全城轰动,城中人问:“此人是谁?”
11 Populi autem dicebant: Hic est Iesus Propheta a Nazareth Galilææ.
人群回答:“这就是先知耶稣,来自加利利的拿撒勒。”
12 Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
耶稣进了圣殿,把殿里所有买卖人都赶走,推倒换钱的桌子和卖鸽子小贩的凳子。
13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
他对他们说:“经书上写着:‘我的殿应为祷告的殿。’你们竟把它弄成贼窝了。”
14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
殿里的盲人和瘸腿之人都走过来,耶稣医好了他们。
15 Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna Filio David: indignati sunt,
祭司长和宗教老师眼见耶稣所行奇事,又看见小孩子在殿中喊叫“救世主,大卫的子孙”,就很忿怒,对耶稣说:“你听见孩子们说什么吗?”
16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem?
耶稣说:“我听见了。你没念过这段经文?‘你从小孩和婴儿的口中,听到赞美。’”
17 Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
耶稣于是离开他们出了城,来到伯大尼,在那里过了一夜。
18 Mane autem revertens in Civitatem, esuriit.
耶稣第二天清早回城的时候,觉得饿了。
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. (aiōn )
他看见路旁有一棵无花果树,就走过去,但树上除了叶子什么也没有,于是它对树说:“你永远不会结果了。”那棵树就立刻枯萎。 (aiōn )
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
门徒看见了,十分惊奇,说:“这棵无花果树为什么立刻枯萎了?”
21 Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet.
耶稣回答他们:“告诉你们实话,如果你们相信上帝,不怀疑,不但可以像我对无花果树所做的那样,还可以对这座山说‘移走吧,落入海中’。
22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
你们祷告,无论求什么,只要相信,必会心想事成。”
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?
耶稣走进圣殿,他在教导众人的时候,祭司长和民间长老前来问他:“你凭什么权力做这些事?谁给你这权力?”
24 Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
耶稣回答他们:“我也要问你们一句,如果你们回答我,我就告诉你们我凭什么权力行这些事。
25 Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
约翰的洗礼从何而来?从天上来,还是从人中来?”他们开始商讨:“如果我们说‘从天上来’,他会问我们‘那你们为什么不信他呢?’
26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.
如果我们说‘从人中来’,民众又会对付我们,因为他们会认为约翰就是先知。”
27 Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
于是他们回答耶稣:“我们不知道。” 耶稣也对他们说:“那我也不会告诉你们,我凭什么权力行这些事。
28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
我来给你们一个比喻。一个人有两个儿子。他对大儿子说:‘孩子,你今天到葡萄园去工作吧。’
29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
儿子回答:‘我不想去。’但后来他改变了主意,去了葡萄园。
30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.
父亲同样吩咐小儿子。小儿子说:‘父亲,我会去的。’但却没有去。
31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
你们说,这两个儿子,哪一个更听父亲的话?” 他们回答:“大儿子。” 耶稣对他们说:“我告诉你们实话,税吏和娼妓都会比你们先进入上帝之国。
32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei. Publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
约翰前来指示你们上帝的正道之路,你们不信他,但税吏和娼妓却信他。你们看见后,仍未改变心意去信他。
33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
这里还有一个比喻:有一位家主种了一个葡萄园,四面围上篱笆,在园子里挖了一个踩葡萄酿酒的池子,盖了一座瞭望台,然后把园子租给佃户,就远行去了。
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
到了收获之时,园主派了仆人到佃户那里,去收属于他的葡萄。
35 Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
佃户却攻击仆人,打伤一人,杀了一人,又用石头砸死一人。
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
于是园主再派其他的仆人去,人数比前一次更多,但佃户用同样的方式对付他们。
37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
最后他派了自己的儿子去,说:‘他们必尊敬我的儿子。’
38 Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.
佃户看见他的儿子,就开始商量:‘这是继承产业之人,杀了他,我们就能占有他的产业!’
39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
于是他们抓住园主之子,把他推到葡萄园外杀了。
40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
那么,如果葡萄园主前来,会怎样对待那些佃户?”
41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
众人回答:“他会毫不留情地除掉那些恶人,把葡萄园租给按时缴纳葡萄的佃户。”
42 Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris:
耶稣对他们说:“你可曾记得经上所说:‘建筑工人所弃的石头,成了房屋的奠基石,这是主所为,我们视为奇迹。’
43 ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
所以我要告诉你们,上帝之国将从你们这里取走,赐给那结正道之果的异教徒。
44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
摔在这石头上的人,必会粉身碎骨,这石头掉在谁的身上,也必将其压得粉碎。”
45 Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
祭司长和法利赛人听了耶稣这番比喻,知道这是暗指他们。
46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
他们想要逮捕耶稣,但又害怕民众,因为他们都认为耶稣是先知。